Charter Document - 03920012
Charter Number: | 03920012 |
---|---|
Cartulary Title: | Lambach, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1104 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Noscat et fideliter recolat tam presentium quam futurorum sincera discretio quibus Christus soliditatis est petra et superne uocationis certitudo qualiter ego comes Eingelbertus cogitans de remedio anime mee delegauerim Billungum filium Herimanni cum duabus sororibus suis Heiliga et Ermenlinde ad reliquias sancti Kyliani sociorumque eius Wirceburc ut penitus mei iuris dominio exuti eiusdem altaris aduocati patrocinio tutentur et pace mea uxore Ota unanimiter mihi in hac delegatione consentiente Ea autem delegatio tali confirmata est cautione quod prefatos seruientes tradidi in manum Rovdolfi liberi hominis utroque parente et de eius manu in manum Gozuuini comitis et camerarii ea pactionis firmitate quatinus predicti seruientes ab omni iugo seruili absoluti episcopo eiusdem loci libere seruiant eo scilicet iure quo seruiunt muiores ministeriales eiusdem ecclesie et sub eadem delegatione qua Odalricus comes Odalricum fratrem eorundem seruientium delegauit eidem ecclesie Et ne hec traditio possit ex aliqua parte calumniari uel aliquo modo infirmari alicuius iniusta tyrranide confirmatur subscriptorum testium nominibus qui tunc aderant in eadem delegatione Rovbbrath Meigenhart Otto Bobbo Weicil Heinrich laici Heinrich comes Ebo Gozuuin Arnolt Heinrich Hecho Libolf Chadeloh Emehart et filii eius Diederich Folcmar Heirolt Bern Benzo Hi autem aderant testes quando Rudolfus accepit pueros in manum suam de potestatiua manu Eingelberti comitis Sigefridus ipsius comitis frater Rudolfus et frater eius Walchovn Amalbreht Diemo Heirrant Weicil Gundechar Confirmata est autem hec traditio anno dominice incarnationis Mill CIII Indictione XII Heinrico imperatore eius filio Heinrico rege Emehardo episcopo Godeboldo comite