Charter Document - 03920008

Charter Document - 03920008


Charter Number: 03920008
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1070
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis ego altmannus dei gratia sancte patauiensis ecclesie episcopus Licet omnibus quos in christo sollicitudine sacerdotalis prouidentie amplectimur omnifariam impendere diligentiam debeamus precipue tamen pauperum christi intimo ex affectu memores esse debemus et non solum presentibus immo et futuris eorum obuiare inconmodis Ea propter notum esse uolumus uniuersis christi fidelibus tam futuris quam presentibus qualiter peticione dilecti confratris nostri Adelberonis ecclesie wirziburgensis episcopi quoddam concambium quod iam olim per auum eius Arnoldum cum predecessore nostro beate memorie presule Christiano legitime actum fuerat sed nostris temporibus nonnullam contradictionis molestiam sustinebat nos deo propicio ut idem concambium in perpetuum fixum esset et immobile cum coniuentia totivs cleri et populi ecclesie nostre repetita conmutatione renouauimus et omnem futuris temporibus controuersie ac simultatis causam decidimus Denique a supradicto Adelberone confratre nostro acceptis tribus mansibus sui predii uno in Niunchirchen duobus in Gundeschirchen nos decimas quas parentes eius uidelicet pater Arnoldus et auus Arnoldus et marchio Gotefridus possederant et ecclesie lambacensi contradiderant hoc est in terminis parrochie que pertinet ad memoratum cenobium in pachmannen quoque in terminis sui predii et patrui sui Arbonis episcopali auctoritate et banni nostri interpositione eidem ecclesie et fratribus ibidem conmunis uite disciplinam sectantibus libere et secure possidendas confirmauimus Siquis igitur episcoporum aut laicorum hanc nostram confirmationem infringere aut annullare presumpserit ex auctoritate patris et filii et spiritus sancti perpetuo anathematis uinculo subiaceat nisi forte resipuerit et sub debite reconpensationis satisfactione penitentiam egerit Ne uero confirmationem hanc aliqua imperpetuum possit exterminare obliuio eam sigilli nostri impressione iussimus et testium subscriptione corroborari Testes sunt canonici Ropertvs prepositus Odalricus decanus Meginhardus Chuonradus Guntherus prepositi Wezil Odalricus archidiaconi Laici Odalricus comes aduocatus patauie Heinricus comes de formbach et frater eius Gebeharth de Uiethensteine Eberhardus comes de formbach Hermannus comes frater Odalrici de windeberge Gotefridus de Gottinsdorf Arbophath de Echinperge Arbo de Heicinisdorf Erchinpreth et frater eius Altman de Aiterbach Data patauie anno ab incarnatione domini millesimo LVI Indictione VIIII Episcopatus autem domni Altmanni anno VIII temporibus Ekkeberti abbatis