Charter Document - 03920005

Charter Document - 03920005


Charter Number: 03920005
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1056
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Adelbero dei gratia Wirziburgensis episcopus notum esse uolo omnibus christi fidelibus qualiter licentia domini apostolici pape Gregorii congregationem clericorum in lambach consensu et consilio parrochiani episcopi patauiensis scilicet Altmanni mutaui in conmunem cenobialis uite uidelicet monachorum conuersationem Et quoniam conmunis uita monachorum plus indiget quam secularium conuentus clericorum ad supplementum eorum ex nostro adauxi fisco quatuor uidelicet siluas Quarum due iuxta trunam in parte aquilonari sunt site una mercato Wels inferior alia superior Inferioris uero Hardis memorarius Enzo erat superioris autem Hardis nemorarius erat Engizo Ex altera autem parte eiusdem fluminis trune contra septemtrionem due silue una ad buchunloch cuius nemorarius Bero erat altera ad eiterwalt cuius nemorarius Ello erat In his ergo siluis solus abbas absque ulla contradictione pro suo libitu habet potestatem euellendi domos edificandi plantandi molendinos faciendi uenandi insuper quicquid ad utilitatem fratrum inde potuerit excogitari Addidi insuper quantum mihi predii de patruo meo Aribone ad zuuisili contigit et uicinum mercatum ad wels duoque mercata in francia unum ad Onoldesbach ad Geroldeshouen alterum cum omni utilitate ad ipsa pertinente et parrochiam que dicitur Totinstetin Hec omnia Eggiberto uenerabili abbati conmisi eo quo ego hec iure habui monasteriique curam potestatiue habere feci Huius rei testes sunt Eberhardus comes Marcwardus Gerung Ebo Heinrich Zeizolf Aribo Porn Itemque Porn Nending Archo Herrant Penno Werimot Aribo Erchenbreht Adalram Altman Adalbert Actum est Ratispone anno Millesimo I VI Indictione VIIII Episcopatus autem domni Adalberonis XII Si quis hanc traditionem infringere aut destruere presumpserit perpetuo anatemate ligatis manibus et pedibus mittatur in tenebras exteriores ibi erit fletvs et Stridor Dentivm