Charter Document - 03920002

Charter Document - 03920002


Charter Number: 03920002
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 0993
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In christi nomine Nouerint omnes christi fideles presentes et futuri qualiter christianus episcopus et comes arnolf lites quibus actenus inuicem erga nemus discordabant conposuerunt Abnuit ergo se predictus episcopus in loco qui dicitur steinuelda duarum hobarum contra comitem a[rnolfum] E contra prefatus comes concessit episcopo et seruis qui habitant pettinpah a uia que dicitur hiparslippa usque ad illum locum qui dicitur scarta totum usum exceptis feris et euulsionibus liberi quoque tributum persoluerent Et huius scahhi se abrenuntiauit qui est inferius scarta usque in pulblicam uiam que pergit de pettinpah usque ad egininstein quocumque modo libitum esset vtendum feris exceptis Et abnuit se illius scahhi de profundissimo angulo contra egininstein qui attinet in siluam in parte alpana uti rectissime potest adiri in campum qui uocatur zizanasheim seruis vtendum sine tributo feris exceptis et euulsione liberi quoque censum persoluerent E regione abnuit se episcopus contra comitem A illius celle que est inferius zizanasheim que nuncupatur stochheim Iterum e contra abrenuntiauit se comes A contra episcopum et monasterium illius silue a capite recti sippinpahchi uti rectissime potest adiri in chremisam et ut ipse predictus riuus oriente defluit ex silua quocumque modo libitum esset utendum feris exceptis euellendum a finibus agrorum quantum uellent eo tamen tenore quod nullus imponatur domos edificandas Et abnuit se longitudinis inter sippinpah et liupilinpah ab initiis agrorum et transuerso contra nemus longitudine decem iurnalium feris exceptis et euulsione seruis utendum absque tributo liberi quoque censum persoluerent Et abnuit se nouellarum que in nemus facte fuissent et que illo die arabiles et fenibiles essent Et terciam partem foeni in superiori harda Eo pacto ut hec coadunatio ita perageretur Et sine hac conpactione ultro ad alpanase nauim concessit vnam Huius rei testes sunt Ratpoht Eigil Altman Megingoz Aribo Iterum Aribo Reginolt Reginhart Hettilo Porti Wolfkanc Lanzo Witigowo Pezili Wizilin Ozi Ernust Mazili Iterum Mazili Eginolf Ratpoto Nanzo Helmpreht Wolfger Gumpo Eggirih Mazili Gumpo Erimpreht Rantolf Guntheri Rihheri Adelger Gerhoh Jepo Kepo Aribo