Charter Document - 03910120
Charter Number: | 03910120 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Wernhardus dei gratia Patauiensis Ecclesie Episcopus Dilectis in christo fratribus Abbati et Conuentui in Chremsmvnster salutem et sinceram in domino karitatem Quamuis omnibus piis causis adhibere velimus opus et operam pietatis erga eos tamen digne ampliori dilatamur affectu qui nobis specialius vniuntur Adtendentes igitur quod Monasterium in Chremsmvnster Ecclesie Patauiensi tam in temporalibus quam in spiritualibus nullo adtinet mediante petitionem vestram quam rationi consentaneam iudicamus benigne duximus admittendam auctoritate vobis presentium Capituli nostri accedente consensu imperpetuum concedentes quatenus ecclesiam parrochialem in Puchchirchen ad uos patronatus iure antea pertinentem per fratres vestri ordinis et monasterii libere inofficiare possitis ad quam concessionem promptius indulgendam efficatius nos induxit quod uos Ecclesiam in Viehtwanch hactenus inofficiatam per monachos reduxistis et reducitis ad gubernationem perpetui vicarii secularis Renuntiantes priuilegiis de regimine cum ipsius parrochie in viehtwanch faciendo per monachos que usque ad hec tempora valuerunt Illud etiam concessioni predicte opem cooperationis adhibuit quod in utraque Ecclesia tam in Puchchirchen quam in viehtwanch fuistis in plena quasi possessione sic quod tam illa quam ista fratrum prebende sine contradictione qualibet seruiebat In cuius rei testimonium et robur perpetuo valiturum presens instrumentum Ecclesie vestre porrigimus nostro nostrique predicti Capituli sigillorum munimine confirmatum Datum Patauie Anno domini Millesimo CC Nonagesimo primo IIII Kalendas Januarii