Charter Document - 03910117

Charter Document - 03910117


Charter Number: 03910117
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1289
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Johannes de Ror profiteor protestor et constare cupio universis presencia inspecturis quod cum Heinricus dictus Svnel et filii sui videlicet Otto de hohenperg et Heinricus ignis cum consensu omnium heredum suorum de possessionibus suis duabus scilicet curiis in Aw circa flumen Anasum quas proprietatis tytulo possidebant ob animarum suarum remedium ad infirmariam ecclesie in Chremsmvnster duas libras denariorum nouorum ordinassent vice testamenti in Natiuitate beate virginis singulis annis dari ac deinde in deposicione relicte predicti H ignis Pernhardus de Ahliten gener ipsorum cum aliis suis coheredibus de prefato predio XXX denarios in premisso termino statuisset dari ad officium custodie quia tamen ius locacionis cum aliis quibuslibet usibus in potestate antedicti Pernhardi et Waichardi Wolfspergarii et Ernesti de Vtsdorf ac heredum suorum remanserant fratres memorati monasterii a predictis videlicet Woeichardo Wolfspergario pro VI et ab Ernesto pro VII libris denariorum ius quod eis in eisdem competebat possessionibus redemerunt resignacione debita ad manus fratrum ab ipsis et suis pueris in mea presencia protinus subsecuta Pernhardus uero cum de residuo sue partis sibi et vxori sue remedium facere decreuisset receptis in mutua commutacione a fratribus sepedictis decima Vlrici Rvffi et altera decima curie in Stain ius sue pertinencie in prediis eisdem ad manus eorumdem fratrum cum vxore et pueris libere resignauit ita ut ipso decedente decima Rvffi ipsa uero moriente decima in Stain ad infirmariam eandem sine contradictione qualibet reuertantur Sed et fratres supradicti pro huiusmodi donacionibus celebrabunt anniuersarios H svnlini et duorum filiorum suorum specialiter vna die ac Pernhardi et uxoris sue die altera cum integro officio defunctorum sollempniter in conuentu consolaciones et pietancias congruas in utrisque anniuersariis percepturi Et ne animas prefatorum fraudari contingat debitis benefieiis ac promissis largicioni sue cautelam curauerunt apponere sub hiis pactis ut si ob spem maioris forte utilitatis abbas et conuentus predictas possessiones uendere aut obligare aut aliud quid de eis uoluerint ordinare ut tunc fuerint arbitrati de consilio et consensu duorum poeiorum de predictis heredibus facient quod decreuerint faciendum ita tamen Vt precium rei uendite sev quomodo libet alienate siue mobile sit sev immobile pari equipollencia infirmarie usibus in tolum debeat deseruire In quorum omniurn euidens argumentum huic carte sigillum meum partibus placuit apponendum testibus nichilominus qui huic rei interfuerunt ut decuit subnotatis qui sunt hii Vlricus Rvffus Levtoldus de Pernow Otto de Ahliten heinricus de Ahliten Albero de Aschperch Chunradus de Sintzendorf et frater suus Heinricus Vlricus de Svlzpach et filius suus Vlricus Ditricus Poevzzel Otto tzoertel et alii quam plures Actum et datum in Chremsmvnster anno domini MCCLXXXIX Indictione secunda C Nota quod has duas curias dedimus pro vna curia circa Ror que dicitur Hoekkelhof