Charter Document - 03910109

Charter Document - 03910109


Charter Number: 03910109
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rudolfus dei gratia Romanorum Rex semper augustus Vniuersis Officiatis Judicibus et Mutariis per Austriam Styriam et anasum constitutis gratiam suam et omne bonum Quia dilecti deuoti nostri [] abbas et fratres Monasterii de Chremsmunster hac apud predecessores nostros libertatis gracia usque ad hec tempora sunt gauisi quod tam per terras quam per aquas ubique ab omni exaccione thelonio siue muta quoad sua uictualia deducenda liberi esse debeant et immunes vniuersis vobis et singulis districte precipimus et mandamus quatenus iuxta consuetudinem dictis abbati et fratribus hactenus obseruatam nullas ab ipsis mutas siue thelonia requiratis Quin pocius ipsos aut eorum familiam cum uictualibus suis ab exaccione grauamine et impeticione qualibet transire libere permittatis Datum apud Linzam Nonis Novembris Indiccione VIII Anno Domini MCCLXXIX Regni vero nostri anno Septimo