Charter Document - 03910103
Charter Number: | 03910103 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Berchtoldus diuina miseracione abbas Chremsmvnstrensis et eiusdem loci conuentus notum facimus uniuersis presentem paginam inspecturis quod Heinricus felicis memorie de Achleiten vna cum vxore sua Elyzabeth de consensu heredum suorum sancto Agapito ceterisque reuerendis eiusdem ecclesie sanctis unum talentum reddituum annuatim pro animarum suarum remedio contulerint taliter ut cum anniuersarius dies predicti H occurrerit ipse tamquam primus sue deposicionis dies cum plena vigilia et missarum sollempniis ab eiusdem ecclesie fratribus peragatur Ad hec cum ipsa Elyzabeth memorata uiam vniuerse carnis ingressa fuerit anniuersarius ipsius vna cum mariti sui anniuersario collocata parili oracionum iusticia perfruatur Bona autem subscripta sunt ex quibus predicti redditus persoluuntur videlicet in Bessing LX denarii in Natiuitate beate virginis et LX denarii in festo S Georij Item de agro in Rvtzing LX denarii in Natiuitate S Marie et XXX in festo S Georij Preterea ipsa El et pueri sui reliquos XXX denarios persoluent annuatim in festo S Georij quousque ecclesie in Chremsmvnster ab ipsis in XXX denariorum redditibus annuatim fuerit satisfactum Homines uero in predictis bonis residentes eisdem tamdiu perfruantur quamdiu possint sufficere seruiendo Insuper Elyzabeth sepe dicta pro remedio mariti et sui tres homines uidelicet quandam matronam Alheide nomine cum duabus filiabus suis Gerdrude et Ofmia censuales sancto Agapito constituit quamlibet earum singulis [annis] pro censu quinque denarios reddituram Contulit autem taliter hos redditus ut in anniuersario prefati mariti sui quolibet anno cuilibet dominorum de conuentu cedat unum poculum uini et unum ferculum et albus panis hac conditione interposita ut nec abbas Berchtoldus aut ullus alter subsequencium possit ecclesie hos redditus alienare si uero alienare per uendicionem aut quolibet alio modo quis presumpserit ad usus heredum Heinrici nominati libere deuoluantur Huius autem rei testes sunt Magister Wernhardus canonicus Patauiensis et plebanus in Syrnich Johannes plebanus in Stainchyrchen Ditmarus de Otstorf Wernhardus de Aitterbach Ernestus de Lapide Otto de Achlaeiten Johannes de Ahliten Gotfridus de Pernow Heinricus de Egendorf et alij fide digni Ne autem aliqua super hiis in posterum exoriri possit calumpnia presentes nostro et conuentus sigillo duximus roborandas C Datum in Chremsmvnster anno domini MCCLXVI II nonas Junij Indictione IX