Charter Document - 03910100

Charter Document - 03910100


Charter Number: 03910100
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1265
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Otacharus dei gratia Boemie Rex dux Austrie et Stirie et Marchio Morauie viris venerabilibus Abbatibus Prepositis et vniuersis Claustralibus super Anasum constitutis gratiam suam et omne bonum Euacuatis in mente nostra ex parte aliqua que fuerunt parulj ad conscientiam recurrimus et mature deliberacionis obtutibus intuemur quod Claustrorum Aduocacias ad quas principes Austrie ipsa Claustra spontanee elegerunt metipsi tenere debeamus et maiestatis nostre amminiculo gubernare taliter quod apud homines meritum reportemus et gloriam apud deum Quare vniuersitas vestra scire debet quod ab hac die inantea defensioni et vtilitati Claustrorum vestrorum intendere personaliter volumus cum affectu pariter et effectu nec in hac parte ulli hominum conmittere vices nostras Cum enim idem onus taliter sit nostris humeris alligatum quod deo super eo respondere specialiter teneamur in ipso ponentes anchoram spei nostre confidimus et speramus quod vestris vtilitatibus et commodis protectionis nostre Scuto omni Loco et tempore vniuersis vobis et singulis succurrere debeamus Datum in Nutschitz in die sancti viti