Charter Document - 03910096

Charter Document - 03910096


Charter Number: 03910096
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1263
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Domini amen Ne ea que fiunt in tempore simul cum processu temporis a memoria hominum sicut umbra repente transeant et labantur necesse est ut scripture testimonio quod obliuionis vicium non patitur eternentur Hinc est quod nos Vlricus dei gratia Dux Karinthie dominus Carniole ad noticiam vniuersorum presens scriptum intuencium cupimus peruenire quod ob remedium patris nostri et domini Bernhardi felicis recordacionis progenitorumque nostrorum et precipue ut salus nostra ex hoc aput dominum augeatur ecclesie siue Monasterio in Chremsmvonster olei duas formas Quadringentas anguillas et Quadringentas pecias ficuum de nostra libera voluntate donauimus annuatirn Nos quoque nuncium predicte ecclesie circa Purificationem virginis gloriose annis singulis de predicta elemosina tamdiu tenebimus in Karinthia expedire donec ipsi ecclesie tantum de redditibus super terram assignemus vnde oleum anguille et ficus comparari poterunt vel haberi Sed vt exinde in presenti vita salutis meritum reportemus Dominus Abbas et conuentus predicti loci singulis septimanis in tertia feria vnam Missam de sancto spiritu et quolibet die sabbati vnam missam de beata virgine in quibus nostri habebitur memoria facient celebrari Vt autem nostra donacio robur teneat perpetue firmitatis presentem cartam scribi prouidimus et sigilli nostri munimine in cautelam et euidens testimonium roborari Testes vero sunt Vlricus Comes de Hernenburch Cholo de Seldenheim Sifridus de Mernberch magister Albricus Prepositus sancti virgilii Nicolaus de Lewenberch dominus Heinricus noster Capellanus Heinricus de Helfenberch Ortolfus de Strechwich Weriandus de Traberch Vluingus de Trewenstein Dithmarus de Engelschalsvelde Heinzo de Prune Fridericus de Stadeke et alii quam plures Actum apud Chremsmvnster Anno MCCLXIII III non Jvnii