Charter Document - 03910093

Charter Document - 03910093


Charter Number: 03910093
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Pledge
Date: 1260
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Bertoldus dei gratia abbas in Chremsmunster Notum facimus vniuersis presentia inspecturis quod cum nos a consanguineo nostro Hertwico de Chlavs decimam in Gaerstenthal redimeremus que sibi a predecessore nostro pro centum talentis fuerat obligata inter nos lis super detentione decime culture hospitalis et collatione eiusdem Curie fuit oborta que tandem in istos videlicet dominum Bernhardum Hospitalarium Dominum Chunradum de Asperch Henricum de Ahliten Henricum de Turri voluntarie ex utraque parte est arbitris permissa Qui arbitri omnes lites super hiis et aliis inter nos et Haertwicum habitas taliter complanarunt quod dictus Haertwicus redempte decime per biennium recipiat vsufructus et det in continenti libras XV quod et fecit Insuper quinque libre sunt remisse ad sue arbitrio voluntatis vnum autem annum ex dicto biennio de precedenti habere debuit delegatione Secundum pro redemptione vexationum omnium ea pro predictis denariis retinebit Quo vero expleto biennio nec ipse nec aliquis sibi consanguinitate vel affinitate attinens quicquam iuris habebit in decima supradicta Sed eadem ad usus ecclesie libere et sine contradictione qualibet reuertetur Vt autem illud firmum permaneat presens instrumentum sigillo nostro et sigillo hospitalis de pirn pro Haertwico qui sigillum non habuit placuit communirj Testes Dominus Bernhardus hospitalarius Dominus Chunradus plebanus de Chirchperch Dominus Chunradus de Aschperch Heinricus de Ahliten Ditmarus de Ottstorf Otakaro et alrammus fratres de Lautterbach Henricus de Turri Vlricus de Lapide Vlricus de Tuedich Otto de Chustelbanch dictus liber et alii quam plures Actum in domo hospitalis Anno domini Millesimo CCLX In Festo Georij