Charter Document - 03910091

Charter Document - 03910091


Charter Number: 03910091
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1259
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Bertoldus dei gratia Abbas in Chremsmunster et Conventus ibidem notum facimus vniuersis presentia inspecturis quod nobilis vir dominus Haertnidus de Traun et filius suus Vlricus Curiam in Gozoltsawe ad manus nostras resignauerunt quam antea a nobis iure possederant feodali Hac tamen condicione interposita quod nos debemus sex scaffia siliginis post Natiuitatem beate Marie infra VII dies de Curia nostra in vischen et in Epiphania porcum vel pro eo dimidium talentum annis singulis eis dare donec aliquod feodum tali censui equivalens nobis uacet quod dum ipsis contulerimus a solutione census expressi erimus absoluti Si autem feodum uacans census maioris extiterit pro tali superhabundancia facient quod hiis IIII personis placuerit videlicet Domino Vlrico de Chirichweg domino Chunrado de Asperch domino Merbotoni de Oed Henrico de Ahliten quorum in hac parte stare arbitrio promiserunt Si uero feodum minus soluerit nihilominus illud recipient ita quod de censu memorato tantum defalcare tenentur quantum collatum predium ipsis soluit In cuius etiam rei testimonium presentem ipsis litteram porreximus sigillorum nostrorum munimine roboratam Testes dominus Vlricus de Chirichweg camerarius dominus Chunradus vicarius in Weizchirchen Chunradus de Asperch Merboto de Oed Henricus de Achliten Hertwicus dens Dittmarus posacch Otto von dem Vransen Hertnidus de Nentzing Rehno Otto liber de Chvostelbanch Richerus Chunradus Wernhardus Heinricus villici et alij quam plures Actum anno domini Millesimo CCLVIIII IIII idus aprilis