Charter Document - 03910088

Charter Document - 03910088


Charter Number: 03910088
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Surrender
Date: 1258
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Otto dei gratia ecclesie patauiensis Episcopus universis presentia inspecturis salutem in domino Cum inter dilectos in christo fratres Abbatem et Conuentum de Chremsmunster ex parte vna et Johannem Calvanum ex altera super Ecclesia in Weizchirchen coram nobis Judice super hoc a sede apostolica delegato questio verteretur Johanne asserente dictam Ecclesiam sibi collatam legitime sibi competere seque a possessione ipsius fuisse violenter eiectum ipsis e contrario exhibere paratis testes Instrumenta et rationes quibus hanc intentionem suam elidere conabantur tandem fuit in nos ab utraque parte amicabiliter compromissum hoc adiecto ut si qua partium publicato arbitrio forsitan contradiceret hec eadem nobis esset ad penam triginta talentorum monete publice obligata Nos autem arbitrium promulgauimus in hanc formam quod abbas eidem Johanni quasi pro redemptione vexationis octo libras in continenti persoluit Johannes autem ipsarn Ecclesiam in Weizchirchen in manus nostras et Abbatis libere resignauit cedens liti et voluntarie renuntians omnj jurj quod sibi credebat competere in Ecclesia memorata nec non et omnibus litteris impetratis uel in posterum impetrandis In huius autem rei testimonium presens scriptum nostro et partium similiter et Decani Lavreacensis et Heinrici Notarij sigillis placuit communiri Actum in Ebilsperch anno domini MCCLVIII Quarto Non Octobris Indictione secunda Hiis presentibus Alberto Cappellano Wernhardo plebano in Nevnchirchen Clericis Vlrico Sibotone et Arnoldo fratribus de Lonstorf Vlrico de Capella Chunrado de Asperch Rvdgero Prveschinch Alberto Wolfstein Walchvno de Lvfenberch pertholdo de Haidenstorf militibus et alliis ualde multis