Charter Document - 03910084

Charter Document - 03910084


Charter Number: 03910084
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1258
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

O dei gratia ecclesie Patauiensis Episcopus Vniuersis Christi fidelibus hanc litteram inspecturis Salutem in Domino Cum omnium Ecclesiarum utilitatibus intendere merito debeamus illis tamen maxime largitatis exhibere beneficia credimus esse dignum ut nostre subuentionis respirent aminiculo que ad nostram Ecclesiam pertinere nullo interposito medio perhibentur Quapropter cum Conuentus de Chremsmunster propter malum statum terre ad perfectionem sui Monasterij inchoati opere sumptuoso et alia necessaria ministranda non sufficeret ut patuit euidenter concessimus eidem de gratia speciali ut prouentus Ecclesie de Petenbach vacantis reciperent ad III annos sed quia eiusdem Conuentus defectibus amplius compati nos opportet de consilio et voluntate nostri Capituli concedimus liberaliter iterato ut expirante priori termino cuius in festo beati Georgij iam transacto vnus annus tantum preteriit predicte Ecclesie de Petenbach prouentus recipiat postmodum per tres annos ita tamen ut presbytero quem illa locauerit prebendam relinquat adeo competentem ut ibidem possit iuxta quod debitum fuerit ministrare et ne quicquam de dotibus decimis uel aliis rebus Ecclesie alienare quoquo modo presumat medio tempore ipso penitus interdicto et si contra venerit concessam sibi gratiam ex nunc carere decernimus robore firmitatis dantes in testimonium predictorum presentem litteram nostri et Capituli nostrj Sigillorum robore communitam Datum Patauie Anno domini MCCLVIII Kalendis Junij Pontificatus nostrj Anno Quinto