Charter Document - 03910078
Charter Number: | 03910078 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Alexander episcopus servuus seruorum dei Dilectis filijs [] Abbati et Conuentui Monasterii de Chremunsmunister ordinis Sancti Benedicti Patauiensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem Sacrosancta Romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assueto pietatis officio propensius diligere consueuit et ne prauorum hominum molestijs agitentur eos tamquam pia mater sue protectionis munimine confouere Quapropter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas uestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Specialiter autem terras domos redditus prata nemora possessiones et alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos Monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Viterbij III Nonas Januarij Pontificatus nostri Anno Quarto