Charter Document - 03910074
Charter Number: | 03910074 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quia memoria hominum labilis est et caduca idcirco nimirum facta perpetuo duratura ne obliuione hominum evanescant scripti testimonio ac testium annotatione debent necessario communiri Hinc est itaque quod ad noticiam Christi fidelium vniversorum tam presentium quam futurorum cupio deuenire quod ego Vlricus de Truhsen libere et absolute ac sine qualibet contradictione tradidi pleno iure Ecclesie Chremsmunstrensi quedam predia de proprio meo ad redditus dimidii talenti wiennensis monete pro remedio anime mee et predecessorum meorum ac etiam pro remedio anime fratrvelis mei Rudolfi quem apud idem Monasterium Chremsmunstrense obtinui sepeliri Hoc quoque adiecto quod dominus Abbas ipsius Monasterii Ortolfus et omnis Conuentus vnanimiter remiserunt si quid eis de Castro meo Pernstein vel de hominibus meis grauaminis atque dampni fuerat illatum Sunt autem hec predictorum vocabula prediorum Secus perndorf vnum beneficium dictum in dem zovn ad Triginta denarios Secus pergarn contiguum vnum beneficium ad triginta denarios Ibidem proximum beneficium vnum ad Sexaginta denarios Vt autem hec premissa perpetuo maneant inconuulsa per presentem feci cum appensione sigilli mei litteram confirmari testibus subnotatis Huius rei sunt testes Ernsto Chunradus de Aschperch Ernsto de Stein Heinricus dens Merboto de Ode Heinricus de genelisdorf Offo filius suus Gotfridns et Otacher et Alramus de Lovterbach Hertwicus dens Otto de Glunich Richherus officiatus Rvobertus de pvochchirichen Livtoldus et Heinricus super Graben Rudegerus caupo Chunradus pernsun Gotschalcus villicus de vodelspurch Richherus villicus de purchstal et alii quam plures Acta sunt hec Anno dominice incarnationis MCCLV