Charter Document - 03910067

Charter Document - 03910067


Charter Number: 03910067
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Bequest
Date: 1249
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Domini Ortolfus dei gratia Abbas in Chremsmunster et Conuentus Omnibus fidelibus christi presentibus et futuris orationes et perpetuam in dei filio salutem Quoniam humane fragilitatis memoria labilis est et caduca ideo nimirum ne memoria rerum gestarum processu temporis aut obliuione hominum euaneseat litteris eam consueuimus eternare Notum igitur facimus omnibus scire uolentibus quod nos communi consilio et assensu Vvlfingo de Grub et suis fratribus Marchwardo et Hertwico duo beneficia unum in Zaizendorf pertinens ad officium in Puchchirichen et alterum in Campo pertinens ad Cameram ecclesie nostre de quibus officiatus noster in Puchchirichen dimidium talentum et Camerarius ecclesie Sexaginta denarios publice monete wienensium singulis annis recipere consueuerunt sita quidem ultra danubium et a nobis nimium semota ivre hereditario contulimus ad dictum censum ita ut idem census Sex uidelicet solidorum predictis officiato nostro de Puchchirichen et Camerario in Natiuitate beate Marie virginis uel saltem in Octaua eiusdem Natiuitatis annuatim omni occasione deposita persoluatur hac interposita condicione ut quandocunque memoratus census in predicto termino non seluatur prefati Vvlfingus suique fratres ac omnis eorundem posteritas cadant totaliter ab omni ivre quod in eisdem beneficiis habuerunt et ipsa libere redeant in nostre ecclesie possessionem Vt autem hec nostris temporibus et post nos in perpetuum rata maneant et inconvulsa presens instrumentum super huiusmodi collatione conscriptum sigillorum nostri ac dominorum de Schowenberch atque domini Alberonis de Pollnheim munimine ad maiorem cautelam necessarium et utile duximus confirmari testibus subnotatis Quorum nomina sunt hec Predicti domini Heinricus et Wernhardus de Schowenberch Dominus Albero de Pollnheim quorum sigilla presenti pagine sunt appensa Vlricus plebanus Sancte Marie secus fluuium Palsenz Chunradus plebanus in waldarn Teimo de Pernov Dietmarus de Ottesdorf Hertwicus de Mvolperch Heinricus dens Ernsto de Stein Heinricus de Tobel Chunradus de Geirsperg Heinricus Fridericus de Palsenz Heinricus in pomerio Alrammus Speiser Ortolfus Wigandus et alij plures Datum apud Welsam Anno Domini MCCXLVIIII Acta sunt hec eodem predicto tempore In mense Septembri