Charter Document - 03910065

Charter Document - 03910065


Charter Number: 03910065
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1247
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis Abbati et Conuentui Crhensemonasterij ordinis sancti Benedicti Patauiensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Quapropter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas uestras et Monasterium in quo diuino mancipati estis obsequio cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Specialiter autem terras possessiones et alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Lugduni VII Id Januarii Pontificatus nostri Anno Quarto