Charter Document - 03910058

Charter Document - 03910058


Charter Number: 03910058
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1235
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Fridericus secundus diuina fauente clemencia Romanorum imperator semper augustus Jerusalem et Sycilie rex Si iustas peticiones fidelium nostrorum et eorum maxime qui diuinis intendunt obsequiis clementer admittimus excellencie nostre duplici commoditate consulimus dum per id apud regem regum in futuro speremus meritum et hic apud homines laudum preconia mereamur Vniuersis igitur fidelibus nostri imperii tam presentibus quam futuris uolumus fore notum quod H uenerabilis abbas monasterii Chremsmonasteriensis fidelis noster maiestati nostre supplicauit attente ut innouacionem atque confirmacionem quam Fridericus dux austrie et Styrie dilectus princeps noster ipsi monasterio fecerat super remissione facta eidem a L dilecto principe nostro quondam patre suo uidelicet de omni pensione exactione et aliis seruiciis quibuscunque quocumque nomine censeantur que ex aduocacia ipsi monasterio in Chremsmvnster in hominibus redditibus et bonis quibuscumque poterunt prouenire ita ut nil utilitatis ipse in eadem aduocacia sibi reseruauerit excepto quod [] talenta ei nomine dicte aduocacie in purificacione beate uirginis Marie annis singulis soluerentur hoc eciam addito ab eodem quod aduocacia predicta ad alias manus per se vel per alios heredes nullo modo conferatur sed sibi et heredibus suis reseruetur nomen aduocati in ipso monasterio ita quod nec ipse nec officiales sui uel iudices aliqui aduocacionis iure uel nomine in hominibus aut quibuscunque bonis monasterii ipsius exactionem faciant aliquam uel ullum exinde percipiant emolumentum aut seruicium sed tantum soluantur ei [] talenta in Purificacione beate Marie singulis annis sicut dicto quondam patri suo hactenus soluebantur secundum quod in priuilegiis inde confectis ab eisdem principibus nostris plenius continetur ratam habere et ea omnia secundum quod dicta priuilegia continent concedere et confirmare de nostra gracia dignaremur Nos igitur supplicacionibus eiusdem abbatis pie et fauorabiliter inclinati dictam innouacionem et confirmacionem a predicto Fr ipsi monasterio factam super remissione pensionis et exactionis et aliorum seruiciorum [] dictum est et in prefatis priuilegiis continetur ratam et firmam habentes ea omnia que dicta priuilegia continent eidem monasterio de gracia nostra concedimus et perpetuo confirmamus salua imperiali iusticia Statuimus igitur et imperiali sanctimus edicto quatenus nulla decetero persona alta vel humilis ecclesiastica uel mundana sepedictum abbatem et monasterium contra presentem concessionem et confirmacionem nostram aliquatenus audeat molestare Quod qui presumpserit triginta libras auri pro pena componat medietate fisco nostro et medietate parti lese soluenda Ad huius autem concessionis et confirmacionis nostre memoriam et robur perpetuo ualiturum presens priuilegium fieri et sigillo maiestatis nostre iussimus communiri Huius rei testes sunt S Ratisponensis episcopus imperialis aule cancellarius frater H magister domus theotonicorum Comes Heinricus de Greifespach Comes Chvnradus de Wazzerpurch Comes de Svlze Heinricus marschalcus Bapenhaim Ramvngus de Leamerstain Heinricus de Rosenstain Eberhardus de Waltse Heinricus de Ror comes Hermannus de Orlamvnd et alii quam plures C Signum domini Fr secundi dei gracia Romanorum imperatoris et semper augusti Jerusalem et Sycilie regis Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCCXXXV mense Junij indictionis vjjj imperante domino nostro Fr dei gracia inuictissimo Romanorum imperatore semper augusto Jerusalem et Sycilie rege anno imperii eius XV regni Jerusalem X regni vero sycilie XXXVJJJ feliciter Amen Datum apud Wels anno mense et indictione prescriptis