Charter Document - 03910053
Charter Number: | 03910053 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Surrender |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Vlricus dei gracia Patauiensis episcopus omnibus christi fidelibus presentem paginam inspecturis in perpetuum Quoniam suscepti regiminis cum nos admonet ut ad ecclesiarum singularum et maxime speciali iure ac deuocione nobis adtinentium ampliandos profectus solliciciori studio uigilemus Hinc est quod deuocionem atque seruicia que a monasterio Chremsmvnster quod et speciali iure nobis adtinet uultu propicio adtendentes steuram nobis debitam de area sita Mavtarn ad iam dictum monasterium pertinente perpetualiter monasterio ipsi donamus renunciantes in ipsa stevra omnimodis nostro iuri Ne autem hec nostra donacio uel a nobis uel ab aliquo successorum nostrorum infringi possit ullatenus uel turbari per presentis priuilegij paginam nostri impressione sigilli signatam ipsam confirmamus omnimodis statuentes ac per excommunicacionis penam districtius inhibentes ne qua ecclesiastica secularisue persona ipsi nostre donacioni ausu temerario presumat aliquatenus contraire Huius rei testes sunt Magister Heinricus patauiensis canonicus Otto Ratisponensis aduocatus Alramus de Halse Hadmarus de Wesen Heinricus de Lonstorf Otto Marschalcus de Aichenbach Waltherus de Tanneberch Otto de Johanstorf Otto de Morsbach Otto de Tegernbach Perchtoldus de Hartheim Rvgerus de Chlingelbach C Datum Euerding per manum notarii nostri Chvnradi vjjj Kalendas Maij Anno domini MCCXX Indictione vjjj pontificatus nostri anno quarto