Charter Document - 03910052

Charter Document - 03910052


Charter Number: 03910052
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1218
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Vodalricus dei gratia patauiensis ecclesie episcopus Exemplaris forma ab antecessoribus nostris uiris deo deuotis nobis premonstratur ecclesias dei in quantum possumus honorare pauperes christi ecclesiasticis impendiis sustentare atque per eorum suffragia nobis diuine misericordie uiscera dilatare Inde est quod nos auctoritate dei patris misericorditer inducti et precibus uenerabilis fratris nostri abbatis Rudolfi fratrumque suorum in Chremise monasterio ex consilio chori archipresbiterorum et decanorum nostrorum benigne concessimus ut ecclesiam suam Pvochchirichin totaliter iuri et dispositioni eius contraderemus ita uidelicet ut eadem ecclesia per ipsum et successores eius in omnibus diuinis instituatur nec de cetero opus habeat ut de altaris inuestitura uel coram nobis uel successoribus nostris ulla de cetero requisitio habeatur Ne autem hec concessio nostra ab aliquo successorum nostrorum infringatur aut cassari ullatenus adtemptetur presentis pagine priuilegium sigillo nostro roboramus et districto anathematis uinculo omnes preuaricatores et contemptores huius traditionis nostre innodamus dilectores uero et conseruatores huius actionis omnipotentis dei gratie et protectioni committimus Testes huius actionis Otto Maioris ecclesie decanus Hartnidus prepositus et canonicus Heinricus canonicus heinricus archipresbiter et canonicus Marquardus capellanus Chunradus de heiliginstat Chunradus notarius Rupertus plebanus de talheimin Chunradus plebanus de Puchirichin Heinricus de scowenberch Heinricus de winisperch et frater eius Wernherus Rudgerus biber et Sighardus frater eius Arnoldus biber Gundacher chraier et Otto de ebilsperch Heinricus de Truna Vlricus de dahsperch Otacher de stein Liutoldus dapifer de scowenberch Otto de Galspach Chunradus spiser Datum apud Lantshabe vj nonas Julii Anno Incarnationis domin MCCXVJJJ Indictione vj Pontificatus uero domini Honorii pape Anno JJ Feliciter Amen