Charter Document - 03910051

Charter Document - 03910051


Charter Number: 03910051
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1217
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et Individue Trinitatis Ego Liupoldus Dei gratia dux Austrie et Styrie Rudolfo venerabili Abbati Chremsmunstrensi ejusque successoribus in perpetuum Inter alia que a nobis in transactionibus geruntur legitimis ea precipue litterarum indicijs liganda seu stabilienda ac posterorum memorie commendanda duximus in quibus Ecclesiarum pacem ac servorum Christi quietem decernendo studium pietatis impenderimus Presentibus igitur atque futuris Christi fidelibus hujus pagine testimonio declaramus quod nos Ecclesiam Chremsmonasteriensem a seculari judicum exactione longis a retro temporibus enormiter lesam toto studij nostri conamine interposito ab ipsorom judicum secularium potestate hoc modo liberavimus et absolvimus Videlicet quod jam dicta Ecclesia Ortolfo de Volchenstorf ministeriali nostro judici provincie in qua eadem Ecclesia sita est quadringentas libras publice monete nobis mediantibus persolvit et idem Ortolfus omne jus quod in predijs et in hominibus ejusdem Ecclesia ratione jurisdictionis secularis habebat Ottoni tum Advocato Ratisponensi et ille nobis uterque manu ad manum resignavit Sane quia contractus iste ad proventum Ecclesie inter nos et ipsum Abbatem in Dominica qua cantatur Esto mihi in castro nostro Styre est celebratus presentibus Prelatis nostre ditionis et in presentia Diepoldi Marchionis de Vochburch Baronum quoque seu Ministerialium nostrorum nos prenominatam Ecclesiam ab omni secularis jurisdictionis vinculo pronunciamus prorsus absolutam Volentes igitur eandem Ecclesiam plena pace et libertate gaudere omnes justitias et noxietates quibus seculari jurisdictioni prius erat obnoxia glorioso Christi Martyri Agapito pro eterna remuneratione per oblationem gladij delegando contulimus Unde decernimus ut ab hac die nostre constitutionis in antea nulli unquam secularium judicum liceat alicujus placitationis formam in prediis Ecclesie exercere nec homines ipsius Cenobij sive colonos in predijs Ecclesie sive ministeriales sire proprios sive censuales ad standum suo judicio compellere nec de negotiationibus neque de vectionibus venalium suorum aliquid ab eis exigere Volumus enim ut tam ipsius Ecclesie predia quam omnes cause que in ipsis emerserint ab omni jurisdictione seculari tam integre sint exempta ut de ipsis soli Abbati et ejus Officialibus liecat cognoscere et de cognitis diffinire Vt autem hujusmodi prerogativa Ecclesie Chremsmunstrensi a nobis ob remedium anime nostre ac parentum nostrorum eidem loco indulta tutior perseveret et inviolabiliter conservetur placuit nobis juxta petitionem Abbatis ut ab ipso persona quam sibi viderit congruam vel idoneam a nobis postuletur que voluntate et instructione Abbatis vel officialium suorum justitiam eis exigat et contra omnes injurias et violentias auctoritate a nobis accepta fideliter eos defendat Et ne diuturnitas temporum ulli talium possit in prejudicium Ecclesie suffragari liceat Abbati eamdem personam singulis annis vel ante anni terminum si voluerit mutare Illis autem quibus nos secundum predicti petitionem Abbatis premissorum executionem mandaverimus hanc formam servare debent ut in predijs et bonis Ecclesie fures non capiant sed sicubi fures notorie devicti fuerint vel deprehensi precones Abbatis illos absque omni lesione Ecclesie tantum sicut cingulo clauduntur ipsis assignent Preterea si quispiam in exhibenda Ecclesie justitia rebellis extiterit talis a predicto exsecutore coerceatur secundum quod Abbas et ejus officiales sibi indixerint faciendum et si per se vel per suos vel etiam per homines Ecclesie id facere non potuerit auxiliarios sibi de nostris quibus ipse causam indicaverit assumendos esse mandamus Noverit ergo nostra posteritas neque per infeodationem neque per aliud quodcunque genus alienationis hujus exemptionis privilegium infringi posse vel aliquatenus violari Quodsi in ejus prejudicium aliquo precipiti consilio quod absit ab heredibus nostris infeodatio de facto contigerit irritam eam et omni robore vacuam censemus omnino non tenere Sed siquis talis feodi pretextu in damna Ecclesie manum miserit damnum recompenset in quadruplum et quasi eleemosyne nostre violator in Deum et in animam nostram reum se esse cognoscat Ad horum autem omnium evidentiam que hujus privilegij nostri tenor continet et nostre diffinitionis stabilitatem perpetuam paginam presentem autentici sigilli nostri impressione insignimus robore perenni valituram cum subscriptione qui prime transactioni apud styram interfuerunt Gotfridus Abbas Admontensis Chunradus Abbas Garstensis Ditmarus Abbas Sittanstetensis Dytpoldus Marchio de Vohburch Otto advocatus de Lengebach Otto de Ror Gundaker de Styr Otaker Priuhauen Imbrico de Steinbach Deinde vocato Abbate ad novam civitatem in publico placito nostro hoc ipsum factum nostrum declarantes plures ei testes adhibuimus Qui sunt Liutoldus Comes de Hardek Vlricus Comes de Chlam Herandus de Wildonia et testes alij quam plurimi in privilegio annotati Datum apud Admunt Idus Maij anno Incarnationis Domini MCCXVII Indictione V Pontificatus vero Domini Honorij Pape anno primo Feliciter Amen