Charter Document - 03910050

Charter Document - 03910050


Charter Number: 03910050
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1217
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

In nomine Sancte et Individue Trinitatis Fridericus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus et Rex Sicilie universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris in perpetuum Quod studio piorum geritur pium est et condecens ut id tenore stabili roboretur Hinc est quod nos considerantes devotionem dilecti consanguinei nostri Liupoldi Ducis Austrie et Styrie quam in Cenobio Chremsmonasteriensi ostendit ipsam in Domino commendamus Prefatus enim Dux omnia predia et homines memorati Cenobij a secularis potestatis judicio exemit omnimodis usque adeo quod Ortolfus de Volchenstorf qui fuit judex provincie in prsedijs ejusdem Monasterij resignaret judicium illud in manus Ottonis Ratisponensis Ecclesie advocati a quo tenebat in feodo idemque advocatus resignaret illud manibus jam dicti Ducis itemque Dux glorioso Christi Martyri Agapito prefate Ecclesie patrono auctoritate nostra assignaret Adjecit etiam ut nec ipsemet nec aliquis successor suorum idem judicium possit in posterum alicui infeodare et si infeodatio aliqua quod absit de facto contigerit censemus omnimodis irritandam Preterea memoratus Dux judicem dicto Coenobio constituet quemcunque Abbas cum fratribus sepe dicti Cenobij postulaverit tali forma ut liceat ipsis quolibet anno mutare judicem vel etiam ante anni terminum si sic ipsis visum fuerit expedire Hec et alia que in privilegio continentur quod ante dictus Dux Ecclesie Chremsmonasteriensi exhibuit rata habentes et approbantes auctoritate regia confirmamus Et ut factum hujusmodi irritari nequeat sed semper maneat inconvulsum prsesentem paginam sigilli nostri impressione fecimus insigniri testium nominibus qui interfuerant subnotatis Otto Frisingensis Episcopus Ulricus Pataviensis Episcopus Ludwicus Dux Wawarie Palatinus Rheni Diepoldus Comes de Hohenburch Rapoto Palatinus Wawarie Heinricus Comes de Ortenburch Egeno Comes de Urach Chunradus Hallegravius de Wazzerburch Ulricus Comes de Chlam Heinricus nobilis de Aiffen Chunradus nobilis de Altaih Otto Ratisponensis Ecclesie Advocatus Heinricus et Wernhardus fratres de Schowenberch Otto Decanus Pataviensis Chalhohus Pataviensis Canonicus Walchunus Pataviensis Canonicus Chunradus Patauiensis Canonicus majoris Ecclesie Plebanus Heinricus de Petempach Archipresbyter Hartimannus Ardacensis Prepositus Marquardus de Hintperch Rudolphus de Potendorf Heinricus de Zewingen Hadmarus de Chunring Chalhohus de Gnannendorf Liupoldus de Molantsdorf Heinricus de Triwanswinchel Otto de Puchpach Heinricus de Puten Hadmarus de Wesen Liutoldus de Saverstetten Heinricus de Lonstorf et alij quam plures Datum Patavie XVIII Kal Julij anno Dominice Incarnationis MCCXVII Indictione V Anno regni nostri quinto