Charter Document - 03910049
Charter Number: | 03910049 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis Amen Liupoldus dei gratia dux Austrie et Stirie vniuersis Christi fidelibus in perpetuum Ne res gesta temporum fluxu obliuionis dispendia pati debeat uel detrimentum per presentium continentiam notitie modernorum et futurorum duximus transmittendum quod pater noster diue memorie Liupoldus illustris dux Austrie et Stirie quoddam predium suum nomine Viehtenwanch contulit ecclesie in Chremsmvnster cum totali iure aduocatie quod foitrehte dicitur Sed quia in eodem predio ecclesia specialem poscebat tutorem datus est ei circa idem aduocatus Gundakarus de Stira non feodali aduocatia sed petitionaria quod vvlgo dicitur Betfoiteie que aduocatia mortuo Gundakaro manauit in filium eius Duringum non iure sed abusiua consuetudine Qui cum eandem quasi feodalem pro aliqua summa pecunie pro pignore obligasset contigit nos uenire Chremsmvnster proxima dei post Annunciationem beate virginis ubi ab Abbate et fratribus orta est nobis de eadem obligatione querimonia et sic processum est in caussa quod sepe dictus Duringus recognouit et confessus est aduocatiam illam esse petitionariam et non feodalem Vnde ut eiusdem causse et facte series in posterum non possit infirmari paginam nostri sigilli mvnimine roborauimus cum testium appositione tam clericorum quam laicorum Capellani ducis Magister Arnoldus de sancta Petronella Magister Henricus patauiensis Canonicus et plebanus in probstorf Heinricus de Puchpach Laici Dipoldus Marchio de fohburch Albertus de Halse Rapoto de Ahvsen Marquardus de Himperch Hademarus iuuenis de Chunring Heinricus de Prunne Vlricus de Butenberch Chunradus de Wildeke Liupoldus pincerna Wikardus dapifer Alramus de Chrengelbach et alii quam plures Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXV sub Innocentio papa et Rege Romanorum Friderico Data in foro nostro Welse vjj kal Aprilis per manum Magistri Heinrici plebani de probstorf tunc Notarii