Charter Document - 03910048
Charter Number: | 03910048 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Revocation |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis Manegoldus dei gratia Patauiensis episcopus in perpetuum Obliuionis unicum est solatium scripture beneficium que nodos contencionis explicans calumpniis finem inponit et pandit per suos apices ueritatem Proinde nouerit uniuersorum tam presentium quam futurorum Karitas quod cum frater Alramus tunc temporis prepositus in Chremismvnster comparasset ipsi ecclesie pro xlvj libris uineam sitam in monte qui dicitur Plikersperge iuxta Mvtarn et cum ab eadem uinea nobis annue solueretur dimidia libra eo iure quod dicitur Perchrecht nos ad deuotam peticionem uenerabilis fratris Rvdolfi abbatis et conuentus in Chremismvnster contulimus ipsi ecclesie idem ius ut eadem uinea libera debet esse ab eo iure quod dicitur Perchrecht et ab omni exactione inperpetuum Vt autem dicti iuris nostra collatio stabilis et inconuulsa permaneat sepe dicte ecclesie temporibus nostris et successorum nostrorum inperpetuum eam presenti priuilegio et subscriptis testibus communimus Annectentes quod si quis hanc nostre donationis paginam cassare attemptauerit iram omnipotentis dei incurrat gladio anathematis nisi resipuerit feriendus Huius rei testes sunt Chunradus maior plebanus et pataviensis canonicus Chunradus scriba Christanus notarius Anshelmus presbiter Einwicus plebanus in Tivffenbach Heinricus plebanus in Zwentendorf capellani Walchunus de herdingen Heinricus de Pochrukke Rvdgerus de Suntheim Willehalmus de Gisenperge Walchunus de Livbenbach et Otto de Alben Alrammus de Chrengelbach Hermannus de huzzenbach milites Otto de Ekkoluingen Vlricus simannus et Rvdgerus frater eius Albero tvmbe Siboto de Warengov Pernoldus amannus in ypolito Siboto cellerarius in Mvtarn Ernestus de Asperch Ernestus de Stein hertwicus de Abteie Hertwicus de Pvttenbach Leo de Chuberch Merboto de Oede De Mvtarn herwicus et Siboto frater eius Rvdgerus iudex Fridericus filius Hertingi Eber iuuenis Heinricus forestarius Acta sunt hec apud Chremismvnster Anno ab incarnatione domini MCCXJJJ Indictione j Anno pontificatus nostri viij Kalendas Maii viiij