Charter Document - 03910044

Charter Document - 03910044


Charter Number: 03910044
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis Ego Manegoldus dei gratia abbas in Chremsemunster uidens super hereditatis particione quosdam ministerialium nostrorum discordare pernhardum scilicet de aheliten et uxorem suam hiltigarden et filios ipsorum et filiam cum hartwico de putebuch licet eandem discordiam ante tempora nostra terminatam relatione cognouerimus et scripto in presentia tamen quoque nostra in hunc modum eam terminare decreuimus Tradidit predictus Hartwicus sorori sue uxori eiusdem pernhardi et proli eorum sex mancipia quorum hec sunt nomina Fridericus Mahthildis et filia eius Rihza et filius hainricus hailica maisa Huius autem determinationis talis erat conditio Jam supradicta hiltigardis cum tota prole sua generalem fecit abrenuntiationem ne uel ipsa uel aliquis posterorum eius eiusdem hereditatis aliquam haberet de cetero impeticionem in eundem hartwicum aut uxorem eius filiorum posterorumue ipsorum quempiam Huius rei testes sunt Gundacher de styre pruno de yphe Otacher et Gotefridus de slierbah Olricus de groneburc Engilscalh de huzenbach Rodolfus de ternberc Hainricus de aiche Hainricus de syppah Richer de styre Gundacher de staimbach pilgrim de ense Roperth de syppah Merbot de lapide Covnradus dens Conradus de aigen Meinhalm de Wizchirchen Conradus de asperc Robertus et Wezel filii roberti Sygrim de ode Ernest de chrumpenhobe und ander genovge facta sunt in festo beati Martini in Chremsemunster