Charter Document - 03910042
Charter Number: | 03910042 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1189 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis Luipoldus dei gratia dux austrie cunctis christi fidelibus salutem et perpetuam prosperitatem Nosse cupimus tam posteros quam modernos quod comites de Rebgowe Adelbertus et Gebehardus germani fratres et pius pater eorum Albertus partem bonorum suorum Viehtwanch cum omnibus attinentiis suis cultis et incultis pratis et pascuis siluis et agris et eorum cultoribus beato Agapito in Chremsmunster potestatiua manu tradiderunt quod factum dum abbas Vodalricus cum ipsis comitibus nobis noti fucaret nichil inuenit contradictionis nimirum quia dum me heredem sibi constituebant XII mansos exceperunt quos ob animarum suarum remedia dare proposuerant sed et ante factam erga nos pactionem tradiderant quedam predicto monasterio Porro comitibus uiam uniuerse carnis ingressis predictam traditionem licet ratam habuerimus aliquantulum tamen dissimulauimus unde et fratres monasterii non modicum contrarietatis in eisdem bonis experti sunt Admoniti ergo sepe et sepius a Domino Manegoldo eiusdem monasterii abbate uenerando eiusque aduocato Otacherone Stirensium duce in Salchenowe dedimus ei audientiam ubi modum prenotate tradicionis legitimo et idoneo probauit testimonio Nos igitur iudiciaria cogente sententia eorundem bonorum iurisdictionem quam usurpaueramus domino abbati plenarie resignauimus et ne quis de cetero nostri occasione uel auctoritate monasterii fratres super his inquietet omnimodis inhibemus Memorata vero bona sunt hec Mansus unus siluaticus in planitie in silua sita inter Vichtwanch et Gravinge a riuulo usque ad montem uicinum Predia que pro edificatione ecclesie tradiderunt Hec ante supradictam pactionem erga nos factam monasterio tradita sunt Que autem postmodum superaddiderunt notos habent terminos et sunt de exceptione cuius supra fecimus mentionem Facta sunt hec anno incarnationis domini MCLXXXVIIII II Nonas Januarii regnante domino Friderico glorioso romanorum imperatore et semper augusto Ceterum ad maiorem huius rei confirmationem presentem paginam sigillo nostro communimus et que qualiter facta sint subnotatis testibus roboramus Livpoldus comes de Plein Otto comes de Livbenowe Sifridus comes de moren Otto de Lengenbach Wernherus de Griezbach Kraft de Amzinesbach Wernhart de hagenowe Hadmar de chunringen Wichart de Sevelde Albertus de phafsteten Gundacherus de Styre Pillungus de pernsteinne Otto de volchenstorf Volricus de chustelwanc Heinricus de rehperhe Ortolfus de paden Timo de pernowe Rudbertus de paschinge Gotfridus de puchlliten Hartwicus de Pvotenbach Vlricus de Stovze et filius suus Otto Hugo de Merchensteine Heinricus de perhtoldesdorf Albero Rugehalm Chunradus de pvheln Albero de Vihouen Otto de Haselowe Hettel de Wizenberch Walchunus de lapide et filius suus Rapoto