Charter Document - 03910041

Charter Document - 03910041


Charter Number: 03910041
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Consecration
Date: 1189
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Diepoldus dei gracia Patauiensis episcopus uniuersis Christi Fidelibus salutem in perpetuum Sedis ipsius cui per habundanciam diuine pietatis presidemus reuerencia cohortamur ut profectibus eius propensiori sollicitudine intendamus et inter cetera sollicitudinis nostre exercicia saluti anime nostre prouiribus consulamus Ea propter innotescat Christi Fidelibus quomodo ecclesiam sancti Egydij in capite pontis apud Welsam sitam ad honorem dei et laudem dedicauimus et ob reuerenciam beati Egydij et remissionem peccatorum nostrorum terciam porcionem oblacionum ad manus sacerdotis oblatarum duas uero ad altare ipsius ecclesie positas refectioni pontis eiusdem in Welsa contulimus et quod residuum fuerit sacerdoti ibidem missarum sollempnia celebranti sicut decuit dimisimus Ad hec quoque dimidium mansum in Dorfhaim per Pernhardum de Ahleiten et per manum filiorum eius Walchvni Hertwici et Ottonis super altare beati Egidij delegatum et ortum in eadem uilla situm nec non et duo mancipia per Fridericum de Hage et filium eius Heinricum eidem ecclesie tradita usibus prefati sacerdotis assignauimus et capellam eandem terminis plebesane ecclesie de Talhaim cum tamen in territorio eius esset sita conterminauimus Ceterum ne id quod tam racionabiliter a nobis factum est retractari ualeat presentis scripti paginam sigillo nostro communimus et testimonio eorum quorum nomina infra continentur corroboramus Manegoldus abbas de Chremsmvnster Marquardus plebanus de Wels Mangoldus de volfsbach Engelbertus de Wizchirchen Heinricus de Pettenbach Fridericus de Hag et filius eius Heinricus Heinricus de Lonstorf Lantfridus de Ebelsperch Gerloch de Viehten Hvgo de Pvochenloch et alii quam plures Actum feliciter anno MCLXXXIX III Idus Aprilis