Charter Document - 03910036
Charter Number: | 03910036 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1181 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Sancte et individue Trinitatis Fridericus Dei gratia Romanorum Imperator Augustus in perpetuum Ad eterni regni meritum et ad temporalis corone gloriam apud regem regum nobis profuturum non dubitamus si Ecclesias Dei et quelibet loca religiosa favore imperialis gratie amplectimur si ea in suo jure fovemus si a principibus nostris eis collata nostra auctoritate ipsis confirmamus Proinde noverint universi imperij nostri tam presentes quam post future etatis fideles quod nos Cremese Monasterium privilegij nostri robore communire cupientes bona a ducibus Wawarie a quibus et nos originem sanguinis ducimus eidem Monasterio collata presentis scripti Autentico ei confirmamus videlicet bona illa que sita sunt a flumine Horembach seorsum usque in fluvium Cremesam Item mansum in Halle quem proavus noster dux Welfo beate memorie eidem Monasterio contulit ratum ei volumus permanere Similiter et alium quendam mansum ei confirmamus quem habet idem Monasterium in monte vicino qui fuerat commutatus ante alterius mansi concambio quem avunculus noster pie memorie dux Henricus illi Cenobio dederat statuentes ut ille mansus quem habet Monasterium per concambium loco illius mansi quem avunculus noster contulerat eidem Monasterio inviolabiliter permaneat Denique Ulricus Abbas sepe dicti loci ad nostram accedens presentiam in solemni curia sua nobis questione ostendit quod Engelschalcus de Huzinpach in bonis Monasterij a Cremesa per villam Vischen stratam publicam violenter sibi usurpaverit et occasione ejusdem strate circiter ipsam viam undique pro placito suo edificia locaverit Et quia eadem violentia Principibus et toti provincie constitit nos per curie nostre sententiam consensu principum approbatam eandem stratam inhibemus et in irritum ducimus et ipsa bona per que strata ducitur Cremesmonasterio ad usus fratrum auctoritate imperiali confirmamus Ut autem hec omnia ab omnibus rata et inconvulsa in omne evum permaneant presens privilegium inde jussimus conscribi et sigilli nostri impressione communiri testibus subter notatis qui sunt Chunradus Salzburgensis Archiepiscopus Otto Babenbergensis Episcopus Chuno Ratisponensis Episcopus Diepoldus Pataviensis Episcopus Eglolfus Aeistetensis Episcopus Otto dux Wawarie Liupoldus dux Austrie Marchio Bertholdus de Istria et filius suus Marchio Bertholdus de Vohburch et frater suus Fridericus Burgravius Ratisponensis et frater ejus Otto Lantgravius de Stevening Comes Liupoldus de Pleije et ejus frater Comes Chunradus de Bilstein Comes Cunradus de Dorimberch Castellanus de Nurimberch Otto de Lengebach Heinricus de Schowemberch Wernherus de Griezbach Wernhardus de Horbach Chunradus de Rote et alij quam plures Signum Domini Friderici Romanorum Imperatoris invictissimi Ego Gotfridus imperialis aule Cancellarius vice Christiani Maguntinensis Archiepiscopi et Germanie Archicancellarij recognovi Acta sunt hec anno Domini MCLXXXI Regnante domino Friderico Romanorum Imperatore gloriosissimo Anno regni ejus XXX Imperii vero XXVII Indictione XIV datum Norimberch III Kal Martij feliciter Amen