Charter Document - 03910033
Charter Number: | 03910033 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1174 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Sancte et individue Trinitatis Patris et Filij et Spiritus Sancti Heinricus Dei gratia Dux Wawarie et Saxonie Exemplaris nobis forma ab antecessoribus generis nostri relinquitur ut devoti Domino Deo simus et Ecclesijs Dei ubi possumus prompto semper assistamus auxilio Ea propter decens est quatenus sequaci pede diligenter eorum innitamur vestigio doctrinali observantia et quicquid illi statuerunt a quibus originem sanguinis traximus in conferendo aliqua bona sua rationabiliter alicui Ecclesie pro remedio animarum suarum ut illud ratum habeamus Notum igitur esse volumus modernis et post futuris quomodo bona illius Ecclesie que dicitur in vulgari sermone Chremesmunstur contermina sunt bonis antecessorum nostrorum sita a flumine qui dicitur Horenbach seorsum usque in Chremisam Et illa sepe dicti antecessores nostri libera donatione prenominate Ecclesie contulerunt et nolumus statuta illorum trahere in irritum sed potius privilegij nostri auctoritate coadfirmare Bona inquam illa sicut jam dictum est sita a flumine Horenpach seorsum usque in Cremisam que fuerunt antecessorum nostrorum videlicet parentum nostrorum hujus privilegij nostri titulo stabilita facimus Ecclesie jam totiens nominate ut sicut ipsi parentes nostri scilicet in liberam possessionem illi dederunt Ecclesie ita et nos jus possidendi perpetuo tradimus tempore Similiter de manso illo quod vulgo dicitur Hoba in Halle quem avus noster Dux Welfo beate memorie eidem Ecclesie scilicet Chremesmunstur dedit ratum permanere volumus et inconfulsum Quemdam alium etiam mansum habet eadem Ecclesia jam antea pluries nominata in monte vicino qui fuit restauratus alterius mansi concambio quem pius pater noster Dux Henricus Ecclesie illi dederat et volumus etiam ut ille mansus quem habet Ecclesia per concambium loco illius mansi quem pius pater noster Ecclesie contulerat immutabiliter permaneat Vt autem hec stabili durent permanentia et ne aliquis posterorum hec bona Ecclesie possit avellere jussimus sigillum nostrum pagine huic assigillari loco perpetui testimonij Et ecce nomina personarum que presentes erant ubi hec fecimus Dominus Tietbaldus Pataviensis Episcopus Abbas Sifridus de Alderspach Abbas Fridericus de Aspach Et Capellani nostri Dominus David sacerdos et Gerhardus Notarius et Dominus Chunradus Suevus Marchio Bertholdus de Istria Junior Burgravius Heinricus Comes Rapoto de Ortenberch Sifridus Comes de Bilstein et frater suus Comes Chunradus Comes Liupoldus de Pleij et frater suus Comes Heinricus Heinricus de Stouph Jordanus dapifer et frater suus Jusarius Otto de Ror Warmundus de Lewenstain Gundakerus de Styria Fridericus de Brunnowe Poppo et fratres sui Otto et Engelschalcus de Urach Albertus Officialis de Purcstat Ugo de Lonstorph et alij quam plures Acta sunt hec anno Dominice incarnationis MCLXXIV Indictione VII data in curia Hering XV Kal Octob per manum Gerhardt notarij