Charter Document - 03910031
Charter Number: | 03910031 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1162 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Chunradus dei gratia patauiensis episcopus omnibus christi fidelibus salutem in perpetuum Quia uniuscuiusque facta facile a memoria hominum laberentur nisi testimonio litterarum commendarentur iussimus adnotari presentis pagine scripto qua conuentione decisa sit controuersia que agitabatur inter dilectum fratrem nostrum dominum Martinum abbatem Chremismunsturensium et Engilgerum diaconum et clericum nostrum Omnia beneficia que Engilgerus ex heriditate patris sui Engilgeri prefati cenobii camerarii possederat in manus nostras et domini abbatis resignabat et omnino exfestucabat econuerso abbas communicato consilio Engilgero usque ad terminum uite sue in loco Perwinden Curtile unum et duo feuda et in Grilleporz unum et in Tubenprunnen duo et in Hunzenpach unum feudum dimittebat hoc firmilatis robore interposito quod prefato abbati domino Martino non liceat nullique successorum suorum hoc factum retractare refricare inmutare vel aliquo ingenio ab illo quamdiu uiuat alienare Si forte autem Engilgerus aliqua horum que sibi usque ad obitum suum data sunt inbeneficiauerit ex tunc omnia si conuictus fuerit sine spe recuperationis ad usus abbatis et fratrum suorum redeant Hoc preterea firmum et inmobile statuimus ut idem patrimonium Engilgeri in Wigantestorf resignatum cum reliquis curtilibus et feudis longe vel prope positis numquam presumat dominus abbas vel aliquis successorum suorum siue concambio aut inbeneficiatione seu quacumque alienatione usibus fratrum exterminare Huius rei testes sunt conscripti Ovdalricus prepositus de Ardacher Hainricus prepositus S Floriani Otto capellanus et notarius Octauianus et Hainricus patauienses canonici Selpkerus capellanus Gerungus presbyter Alber decanus de Gutawe Ex laicis Vogo de Pazerichesivanc Ovdelrich de Pornhaim Meginhart Chrager Rudiger de Holzhusen Lantfrit de Stadelen Otto dapifer Richker Juvenis de Wesen Chunrat den Acta sunt hoc Anno ab incarnatione domini MCLXII Indictione XIII Kalendas Martii Datum eodem die Apud S Florianum