Charter Document - 03910028
Charter Number: | 03910028 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1140 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Embricho per misericordiam dei sancte Wirzburgensis ecclesie humilis minister magnam esse perpendens eterne beatitudinis portionem bona religiosorum uirorum studia supportando promouere quorumdam episcoporum baioarie et aliorum Christi fidelium peticionem et consilium pro quodam beato viro Friderico videlicet gratranter suscepi et uoto ipsius in nomine domini per omnia satisfeci Sancte enim deuotionis desiderio idem prenominatus uir accensus a nobis supplicando expostulabat ut pontem in uilla Wels qui tam nostris quam predecessorum nostrorum usibus deseruierat cum magna tamen et intolerabili exactione et depredatione illorum qui pontem seruabant absolutum ab omni teloneo liberum uiantibus permitteremus ea uidelicet condicione et firma concambii cautione ut ipse de propriis bonis suis tantundem ualens ecclesie nostre restitueret Ipse uero nichil hesitans sed tam acceptabile deo propositum consummare festinans per manum fideiiussoris sui Herrandi cuiusdam nobilis uiri de Lovpe partem prediorum suorum in balsenze sancto Kyliano martyri secundum beneplacitum totius familie nostre tradidit quod concambium aduocatus bonorum nostrorum et Lambacensis ecclesie marchio Otacher consuetudinario iure prouincie illius in recompensatione iusti telonei suscepit Placuit etiam nobis aream quamdam videlicet partem insule quam domnus abbas Lambacensis Wigand cum assensu fratrum suorum trans flumen sitam causa liberi et pacifici transitus eidem ponti assignauit pro testimonii cautela hac eadem cartula posteris transmittere Ad huius ergo concambii confirmationem et pontis continuam libertatem nos quoque adiacens beneficium cuiusdam Bezelini predicto iam fratri in proprietatem tradidimus cuius fundi est terminus ex una parte inter illud predium quod quidam nomine Asewinus possederat in flumen Trunam ex alia uero parte per regiam uiam a saltu indirectum ad ueterem eiusdem fluminis pontem et infra uiam regiam tria iugera queis concambita cum prato ad supradictum pertinenti beneficium Et ne aliquis hanc traditionem infringere uel ulla ratione cassare presumat hanc cartam conscribi fecimus Quam sigilli nostri impressione et iuris nostri auctoritate corroborauimus Huius rei testes sunt Liberi Albwin de Steine Bernhard de Troune Beginger de Tumoltesheim Heinrich de Husrukke Rudolf de Puollenberg Engelscalc de Vra Roudolf de Wasen et frater eius Engelscalc Roudolf de Oberndorf Gunther blanche et frater eius Dietwin Dietprant de Chustelwanc Amelpreht de Slagespach Herrand de Loupe Manegolt de Volspach Otto de Ruite Nendinch de Volspach Ministeriales S Kyliani testes sunt hii Haward de Morenpach Huc et frater eius Altman de Hage Billunch Hartwic Gotefrid et frater eius Wermout Dietrich et frater eius Chounrad de Eiterbach Sigebot et frater eius Chounrad et alii complures Facta sunt hec anno dominice incarnationis MCXL Indictione III