Charter Document - 03910027
Charter Number: | 03910027 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1140 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Reginbertus dei gracia Patauiensis ecclesie episcopus Officii nostri nos ordo monet ecclesias Christi multifarie multisque modis honorare et exaltare pauperes Christi ecclesiasticis impendiis sustentare atque per eorum suffragia nobis diuine misericordie uiscera dilatare Huius rei gracia significamus omnibus Christi fidelibus quod ego Reginbertus humilis sancte Patauiensis ecclesie episcopus rogatu uenerabilis abbatis et fratris nostri Vdalrici de Chremsmonasterio nec non et communi consilio unanimique consensu archipresbiterorurn et clericorum nostrorum ecclesiam quandam montem sancti Martini nuncupatam an eodem abbate constructam in predio quod domina Adelheid de Wiltperch tradidit ad altare sancti Agapiti ad cuius memoriam et patrocinium idem fundatum est cenobium consecraui et in parrochie dignitatem sublimaui scilicet ut ei per omnia ab omnibus maxima reuerencia ut matri exhibeatur ipsaque a prefato monasterio eiusdem iuris tenore quo et alias continet parrochias contineatur De cetero terminos predicte ecclesie statuimus a Tycha flumine usque Pergaren a Pergaren usque ad uillam Haeimonis et a uilla Haeimonis usque Brandecha et a Brandecha usque ad uillam que uocatur Chuislach et a Chuislach usque ad terminos episcopatus nostri et terminos terre Bohemie et omnia culta et inculta a flumine Tycha usque ad predictos terminos Bohemie Hec autem omnia et prememorata tradicio uidelicet predii et nostra concessio ut rata et inconuulsa fratribus beati Agapiti martiris permaneant precipimus et ne aliqua qualicumque inquietentur vel distrahantur occasione sub eterni anathematis interminacione interdicimus atque uniuersos successores nostros id ipsum corroborare obnixe petimus Hoc idem uero impressione sigilli nostri confirmamus Hec autem facta sunt anno ab incarnacione domini MCXL Indictione III [XIII] idus Nov Huius rei testes sunt archypresbiteri nostri Lanzo de Winen Gerboto de Piuchel canonici Patavienses Marchwardus et Otto Reginwardus canonicus regularis Herrant parochianus de Witen Otacher marchio de Styre Dietrich comes de Viechtenstain Adalram de Valchenstain Albwin de Stein Cholo de Willehering Dietrich de Halsen Manegolt de Wesen Wernhart de Mozzing Adalram de Chirichperch Syboto de Matse Rvdger de Ahaim Data Wels XII K Nouembris