Charter Document - 03910024

Charter Document - 03910024


Charter Number: 03910024
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini monachi sancti Saluatoris in Chremsmonasterio degentes sponse Christi ecclesie scilicet cunctisque eius filiis intimare dignum duxerunt qualiter lis inter episcopum Patauiensem cenobiumque Saluatoris mundi ac sancti Agapiti maliuolorum instigacionibus aliquamdiu protracta diuino moderamine est determinata Uenerandus itaque Saluatoris mundi cenobii abbas A predia que persecucionis tempore antistitum nequicia eidem monasterio direpta atque in beneficia secularium iniusta usurpacione fuerant redacta diuino ut credimus amminiculo coadunato apud R cunctorum optimatum ad regiam ciuitatem cetu repeciit et eisdem adnitentibus ex parte regali auctoritate ac sigillo recepit Quod ubi Patauiensi episcopo V compertum est confestim quorumdam malignorum deprauatus consiliis predium Petenbach dotem uidelicet predicti cenobii nec non decimaciones atque barrochias antiquissima tradicione ad altare sancti Saluatoris pertinentes iniusta prauitate inuadere sibique ad proseruiendum usurpare contendens aliquamdiu monachos huius loci iniuriatus est Tandem dominico ammonitus oraculo paschali adueniens tempore predictum predium ecclesiarumque redditus nec non noualium decimaciones altario Saluatoris mundi sanctique Agapiti martiris benignissime concessit ac tocius litis erga predictum cenobium sese supra memoratum altare coram monachis ibidem conuersantibus et abbatibus Adalramo Hartman clericisque Hartwic Eberhart nec non militibus eiusdem antistitis nobilibus eandem adtestantibus rem abnuit circa annum MXCIX