Charter Document - 03910023

Charter Document - 03910023


Charter Number: 03910023
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1099
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis Henricus divina favente clementia tertius Romanorum Imperator Augustus Quoniam divino munere confortati justum esse novimus ac salutiferum quod Ecclesias Dei sub nostro sitas imperio misericorditer respiciamus et eas justa potentia de manu impiorum hominum qui eas miserabiliter lacerant et opprimunt eripiamus dignum duximus ut tam salutifero operi vigilanter insudare studeamus Igitur ad omnium Christi nostrique fidelium notitiam pervenire volumus quod caussa Dei et remedio anime nostre omniumque parentum nostrorum ac filij nostri Henrici regis salute et digno interventu Rudberti Babenbergensis Episcopi et Hermanni Augustensis electi Widonis Osenburgensis Episcopi Friderici Ducis Burchardi Marchionis et aliorum nostrorum fidelium insuper ob venerabilem petitionem Adalrami Abbatis predium Petinpach appellatum et in alio loco alia duo predia Cotprehtescella et Geroltsdorf nuncupata in pago Trungowe sita ab Episcopo quodam nomine Christiano prius ablata Monasterio Salvatoris mundi Sanctique Agapiti electi Martyris sui quod Cremsemunster dicitur et longo tempore injuste ab eodem Monasterio abalienata et a Marchione Liudpaldo et a Comitibus Perngario et Engelberto qui illa injuste tenebant judicio et justitia convictis in manus nostras et Tyemonis Pataviensis electi reddita memorato Monasterio Cremsemunster nuncupato immutabiliter restituimus cum omnibus appendicijs terris agris cultis et incultis campis pascuis pratis sylvis aquis aquarumque decursibus molendinis piscationibus venationibus mancipijs utriusque sexus quesitis vel acquirendis legitime ad prenominata predia pertinentia nihil extra dimittentes sed totum ex integro per hoc presens auctoritatis nostre preceptum pleniter in Christi nomine confirmatum donavimus tradidimus Ea videlicet ratione ut ex hoc in antea nullus Episcoporum aut Abbatum aut alicujus persone potestas prefata predia ab usu fratrum ibidem Deo famulantium auferre presumat sed fratres inibi Salvatori nostro et electo Martyri suo Agapito die noctuque servientes illa secure teneant atque possideant et Dei omnipotentis misericordiam pro nobis et pro filio nostro rege Heinrico et pro omnibus parentibus nostris incessanter orare non desistant Et ut hoc verius credatur et per futura tempora a cunctis nostris fidelibus diligentius conservetur manu propria eonfirmavimus et subter hoc sigillo nostro insigniri jussimus Signum Domini Heinrici tertij Romanorum Imperatoris invicti Humbertus Cancellarius vice Archicancellarij recognovit Data II Kal Maij anno Dominice Incarnationis MXCIX Indictione V Regnante Heinrico Romanorum Imperatore Augusto Anno XLIX Imperante autem XV Actum est Ratispone Feliciter Amen