Charter Document - 03910019
Charter Number: | 03910019 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1063 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Heinricus diuina fauente clementia rex Res ecclesiasticas et seruorum dei petitiones nostro releuari iuuamine atque regali munimine tueri ad anime nostre remedia et ad imperii quod administramus profuturum esse credimus gubernacula Quare fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum non ignoret industria Egilbertum sancte Patauiensis ecclesie episcopum uenerabilem episcopii sui traditiones aliquot nostre celsitudini obtulisse obsecrantem ut ex his nobis innotesceret Quid regum aut imperatorum munificentia ecclesie contulisset sue et idem renouationis nostre auctoritas roboraret Eius nos iuste petitioni non solum fidelis seruitii sui assiduitate commoniti Sed et dilecti nostri magistri Annonjs coloniensis archiepiscopi ceterorumque fidelium nostrorum precibus sollicitati pium assensum prebuimus et curtes ecclesias villas et omnia predia cum suis pertinentiis a regibus uel imperatoribus aut ab aliis religiosis viris uel feminis sancte Patauiensi ecclesie tradita Insuper etiam specialiter abbatias Chremisi mvnistivri Matiseo cum predio nomine Hvnisperch capellam otingam et curtim Rviti et villam Hvfhvsvn quemadmodum eandem Adalbertus eiusdem sancte Patauiensis ecclesie episcopus pro anesibvrch sancte Lauriacensis ecclesie predio ubi quondam episcopatus sedem fore nouimus ab Heinrico duce bawariorum iuste et legaliter in concambium accepit et possedit et in osterichi in loco qui dicitur chirichbach territorium quoddam cum ecclesia que ad radices commageni montis sita est et in eodem monte mansos c faciendos et plus nec non predia quedam in comitatu [Ernusti] marchionis sita Gowacisbrvnnum et Bovmgarden ac Chrvbet dicta que dilectus noster genitor pie memorie Heinricus imperator augustus eidem Patauiensi ecclesie imperiali auctoritate tradidit cum omnibus ad eadem pertinentibus hoc est utriusque sexus mancipiis ecclesiis villis areis cultis et incultis agris pratis campis pascuis siluis venationibus aquis aquarumque decursibus piscationibus molis molendinis viis et inviis exitibus et reditibus quesitis et inquirendis cunctisque aliis appenditiis que dici possunt donatiuo hoc nouo prefate ecclesie sancti Stephani protomartyris Christi in qua et sanctus Valentinus confessor corporaliter requiescit prouisorumque eius potestati eternaliter possidenda regali nostra auctoritate donamus corroboramus atque confirmamus Et ut hec nostra regalis confirmatio stabilis et inconuulsa omni permaneat euo hanc cartam inde conscribi manuque propria ut subtus cernitur corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri Signum domni Heinrici quarti regis Fridericus cancellarius uice sigefridi archicancellarii recognouit Data VIII Kal Nov Anno dominice incarnat MLXIII Indict II Anno autem ordinat domni Heinrici quarti regis VIIII Regni uero VII actum Ratisbone in dei nomine feliciter amen