Charter Document - 03910018

Charter Document - 03910018


Charter Number: 03910018
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1052
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Heinricus diuina fauente clementia romanorum Imperator augustus res ecclesiasticas et seruorum dei petitiones nostro releuari ivuamine atque imperiali munimine tueri ad anime nostre remedia et ad imperii quod administramus profuturum esse credimus gubernacula Quare fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum non ignoret industria Egilbertvm sancte pataviensis ecclesie episcopum uenerabilem episcopii sui traditiones aliquod [aliquot] nostre celsitudini obtulisse obsecrantem ut ex his nobis innotesceret Quid regum aut imperatorum munificentia ecclesie contulisset sue et idem renouationis nostre auctoritas roboraret Eius nos iuste petitioni non solum fidelis seruitii sui assiduitate commoniti sed et contecta lis nostre Agnetis imperatricis auguste precibus sollicitati pivm assensum prebuimus et curtes ecclesias uillas et omnia predia cum suis pertinentiis a regibus uel imperatoribus aut ab aliis religiosis uiris uel feminis sancte patauiensi ecclesie tradita insuper etiam specialiter abbatias Chremisimvnistivri Matiseo cum predio nomine Hvnisperch Capellam Otingam et curtirn Rviti et uillam Hvfhvsvn quemadmodum eandem Adalbertvs eiusdem sancte patauiensis ecclesie episcopus pro anesipurch sancte lavriacensis ecclesie predio ubi quondam episcopatus sedem fore nouimus ab heinrico duce bawariorum iuste et legaliter in concambium accepit atque possedit et in osterichi in loco qui dicitur Chirichbach territorium quoddam cum ecclesia que ad radices comageni montis sita est in eodem monte mansos C faciendos et plus cum omnibus ad eandem pertinentibus mancipiis utriusque sexus ecclesiis uillis areis cultis et incultis agris pratis campis pascuis siluis uenationibus aquis aquarumque decursibus piscationibus molendinis uiis et inuiis exitibus et reditibus quesitis et inquirendis cunctisque aliis appenditiis que dici possunt donatiuo hoc nouo prefate ecclesie sancti Stephani protomartiris christi in qua et sanctus Valentinvs confessor corporaliter requiescit prouisorumque eius potestati eternaliter possidenda imperiali nostra auctoritate donamus corroboramus atque confirmamus Et ut hec nostra imperialis confirmatio stabilis et inconuulsa omni permaneat euo hanc paginam inde conscribi manuque propria ut subtus uidetur corroborantes Sigilli nostri impressione iussimus insigniri Signum domni Heinrici tercii regis inuictissimi secundi romanorum imperatoris augusti uuinitherius cancellarins uice liutboldi archicancellarii et archiepiscopi recognouit Data XIII Kalend Aug Anno dominice incarnationis MLII indictione V anno autem domni Heinrici tercii regis secundi imperatoris ordinationis eivs XX III Regni uero XIIII imperii VI Actum in nomine domni Bazzovva feliciter amen