Charter Document - 03910016

Charter Document - 03910016


Charter Number: 03910016
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Renewal
Date: 0975
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Otto diuina clementia Imperator Augustus Nouerit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum industria qualiter uenerabilis Piligrimus sancte Patauiensis ecclesie episcopus obtutibus serenitatis nostre adtulit quasdam sui Kartas episcopatus in quibus continebatur qualiter pie recordationis antecessores nostri Hludowicus et Arnolfus imperatores quamdam sui iuris Abbatiam Chremisa vocitatam ad Patauiensem ecclesiam que est in honore sancti Stephani prothomarthyris Christi constructa et dedicata ubi sanctus Valentinus confessor Christi corpore requiescit iure imperiali donauerint obsecrans pietatis nostre munificentiam ut eas nostre quoque auctoritatis roboratione renouaremus Idcirco non sue solum seruitutis assiduitate commoniti sed et interuentu fidelium nostrorum Willigisi et Gereonis archiepiscoporum incitati iustis eius precibus assensum prebuimus et eandem abbatiam cum omnibus iuste et legaliter pertinentibus ad prefatam ecclesiam sancti Stephani ubi Piligrimus pontifex preesse dinoscitur donamus et imperiali uigore perpetualiter roboramus eo uidelicet tenore ut sepedicte ecclesie rectores eandem iam dictam Abbatiam sine alicuius contradictione atque molestia securiter teneant atque possideant Et ut hec nostre donationis et renouationis auctoritas ueriorem firmioremque per cuncta uoluentis mundi curricula optineat uigorem iussimus hanc cartam conscribi et anuli nostri inpressione sigillatam manu propria subtus firmauimus Signum domini Ottonis Imperatoris augusti Poppo Cancellarius ad uicem Willigisi archicapellani recognoui Datum III idus Junii anno dominice incarnationis DCCCCLXXV Indictione III anno uero regni domni imperatoris Ottonis XIIII Imperii autem VIII Actum Erfesfurt In Christi nomine feliciter Amen