Charter Document - 03910013

Charter Document - 03910013


Charter Number: 03910013
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0889
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Arnolfus Diuina fauente gratia rex Notum esse uolumus omnibus Domini nostri Jesu Christi fidelibus nostrisque presentibus scilicet et futuris qualiter nos deprecatione et rogatu dilecte conjugis nostre Ote cuidam venerabili abbati nostro nomine snello quasdam res iuris ac proprietatis nostre in proprium concessimus hoc est in comitatu aribonis in loco nominato scalaha in uilla obrinindorf quicquid nos habuimus hoc sunt hobe II regales cum edificiis Et illud Curtile sicut illud colliculum continet cum terris et agris uineis campis cultis uel incultis pratis pascuis siluis et cum omnibus siluarum marchis Cum aquis aquarumque decursibus molendinis piscationibus viis et inuiis exitibus et regressibus mobilibus vel immobilibus quesitis uel inquirendis Et cum omnibus iuste et legitime ad illas duas hobas pertinentibus Totum cum omni integritate memorato uenerabilique abbati nostro snelloni per hoc presens auctoritatis nostre preceptum in proprium donamus et tradimus ut ab hodierna die de bis omnibus firmissimam habeat potestatem tenendi donandi uendendi commutandi uel quicquid sibi placuerit faciendi Et ut hoc uerius credatur et diligentius conseruetur manu propria nostra subter hoc confirmauimus et sigillo nostro assignari iussimus Signum domni Arnolfi Inuictissimi regis Engilbero notarius ad uicem Deotmari archicappellani recognoui et ss Data V Nonas Maj Anno dominice incarnat DCCCLXXXVIIII Indictione VII Anno uero II regni domni Arnolfj serenissimi regis Actum ad nouam ecclesiam in Christi nomine feliciter Amen