Charter Document - 03910004
Charter Number: | 03910004 |
---|---|
Cartulary Title: | Kremsmünster, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0828 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesv Christi Ludwicus et Lotharius divina ordinante providentia Imperatores Augusti Si erga loca divino cultui mancipata imperiali more beneficia largimur opportuna id nobis procul dubio ad stabilitatem Imperij nostri et anime salutem proficere minime dubitamus Igitur notum esse volumus cunctis fidelibus sancte Dei Ecclesie et nostris presentibus scilicet et futuris quia ad deprecationem dilecti filij nostri Ludwici Regis Waioariorum et Geroldi Comitis concessimus cuidam Monasterio nostro cujus vocabulum est Chremisa quod est constructum in honore et veneratione Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi situm in pago Trungowe ubi presenti tempore vir venerabilis Sigehardus Abba preest et Monachis ibidem per tempora degentibus quoddam territorium quod est in pago Grunzwiti juxta montem Sumerberch quod usque modo servi vel Sclavi ejusdem Monasterij ad censum tenuerunt qui ad partem Comitis solvebatur ubi etiam Monachi de prefato Monasterio Ecclesiam et domos et cetera edificia construxerunt Quod territorium ita terminatur Incipit enim ex plaga orientali a Sumerperch sicut missi Geroldi Comitis designaverunt usque in Dreisma ad locum qui vocatur Hohoga Plettchinn et inde sursum usque ad territorium Episcopatus Pataviensis Ecclesie et exinde ad plagam Australem usque in Heribrunnum Deinde ex parte occidentali usque ad eum locum ubi Flinspach exit de sylva a parte aquilonis sicut ipsa sylva pergit usque ad jam dictum montem qui vocatur Sumerperch Memoratum vero territorium quantumcumque infra suprascriptam terminationem consistit salvis tamen proprietatibus liberorum Sclavorum reliquum quidquid infra has terminationes presenti tempore ad partem comitum pertinebat omnia supradicto Monasterio Chremise per hanc nostram auctoritatem presentialiter tradimus et de nostro jure in jus et dominationem ejus transfundimus ita videlicet ut quidquid de prefatis territorijs ob utilitatem et profectum prescripti Monasterij rectores et ministri ejus facere vel judicare voluerint libero in omnibus potiantur arbitrio faciendi quidquid elegerint Et ut hec auctoritas nostris futurisque temporibus domino protegente valeat inconvulsa manere manibus proprijs subterfirmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus Signum j Hludowici Serenissimi Imperatoris Signum Hlotharij gloriosissimi Imperatoris Augusti Durandus Diaconus ad vicem Fridagisi recognovi Datum XI Kal April Anno Christo propitio XV Imperij Domini Ludowici serenissimi Imperatoris et Lotharij VI Indictione VI Actum Aquisgrani Palatio regio in Dei nomine feliciter Amen