Charter Document - 03910002

Charter Document - 03910002


Charter Number: 03910002
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0791
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Karolus Dei gratia Rex Francorum et Langobardorum et Patritius Romanorum Si petitionibus Sacerdotum vel servorum Dei in quo nostris auribus fuerint prolate libenter obaudimus et eas in Dei nomine ad effectum perducimus regiam consuetudinem exercemus et hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris qualiter vir venerabilis Fater Abbas clementie regni nostri suggessit eo quod Thassilo dudum Waioariorum dux Monasterium in honore Sancti Salvatoris infra Waldam nostram in loco qui dicitur Chremisa in pago nuncupato Traungev novo opere construere fecisset atque per chartulam donationis loca aliqua ad ipsum sanctum locum concessisset in supradicto pago yel infra memoratam Waldam id est Sulzpach et Syppach Liubilinpach et quidquid inter duo flumina que vocantur Ipfe esse cernitur nec non decaniam unam de illis Sclavis super quos fuerunt actores Taliub et Sparuna nec non secus fluvium qui dicitur Todicha triginta Sclavos et territorium sicut ad supradictam decaniam pertinet veluti Physso conjuravit et Arno Episcopus seu Fater Abbas simul cum Hleodro Comite et Chuniberto judice circujerunt Insuper etiam terram illam ad Todicham et Sirnicham quam illi Slavi sine licentia Thassilonis ducis stirpaverunt Similiter et in alio loco qui dicitur Eporestal terram illam que simili modo absque licentia Thassilonis fuit stirpata quam circujerunt ejus missi Saluhho et Wanilo et Gerbertus Homines tamen in ipso Eporestal supra ipsam terram commanentes si voluerint jam fatam terram tenere ad serviendum commemorate case Dei teneant si vero voluerint liberi discedant Dedit etiam ad Petenpach de illa fontana usque ad fluvium qui dicitur Albina sicut ipse Thassilo consignavit et inde usque ad Alpes ubi eis pasturam concesserat similiter et villam nuncupatam Alinchofa cum integritate una cum appendicijs vel adjacentijs suis et ad Alburch capellam in honore Sancti Martini constructam cum rebus illuc pertinentibus et ad Sulzpach aliam Ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus et ad Nordfilus tertiam Ecclesiam cum rebus ad eam pertinentibus in Tonahgaw In suprascripto vero pago Drungaw in loco qui nuncupatur Aschaha vineas duas cum viniatoribus duobus et in alio loco qui dicitur Raotola vineas tres cum tribus viniatoribus nec non piscatores duos et insuper alios homines duos qui apes provident et fabros sex Hec omnia suprascripta asserit se prefatus Fater Abbas ad partem antedicti Monasterij quieto ordine tenere et possidere Sed quia jam predicti Thassilonis traditio firma et stabilis minime poterat permanere idcirco petijt a Serenitate nostra ut denuo in nostra eleemosyna per nostram auctoritatem plenius hoc circa ipsum Sanctum locum cedere atque confirmare deberemus sicuti et fecimus Precipientes ergo jubemus ut inspecta ipsa traditione Tassilonis sicut per eam declaratur ita deinceps valeat sepedictus Fater Abbas suique successores qui fuerint Rectores ipsius Monasterij Sancti Salvatoris per hoc nostre Serenitatis preceptum atque confirmationis donum cum omni integritate absque ullius impedimento quieto tramite tenere et possidere quatenus nostris sive futuris temporibus pro mercedis nostre augmento ad ipsam casam Dei perenniter proficiant in augmentis Et ut hec auctoritas firmior habeatur vel per tempora Christo propitio melius conservetur manu propria subter firmavimus et de annulo nostro sigillari jussimus Signum Karoli gloriosissimi Regis Data III Non Januarij Indictione XIV Anno XXIII regni Domini Karoli Serenissimi Regis Actum Wormatie in Dei nomine feliciter Amen