Charter Document - 03900050
Charter Number: | 03900050 |
---|---|
Cartulary Title: | Klosterneuburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Fridericus plebanus ecclesie in holabrunn inferioris tenore presencium confiteor et protestor quod plebesani mei frequentantes meam filialem ecclesiam in herczogpirbovm videlicet incole villarum herczogpirbovm Ottendorf Plintendorf et Nusche omnia perfecerunt et compleverunt que pro exempcione residencie sacerdotis et sepulture mortuorum aliarumque porreccionum sacramentorum ecclesie salvo jure ecclesie parochialis et plebani de holabrunn de instituendo et destituendo sacerdote ibidem in episcopali privilegio continentur hoc est quod quadraginta septem libras wiennensium denariorum in quibus pro exempcione tenebantur vice reddituum quatuor librarum post incendium et fundalem destruccionem ecclesie parochialis reedificacioni et materialibus impenderunt Ita ut sicut mea pro incomputatis rebus sic eorum pro pretaxatis talentis parochiali doti impositis perpetua memoria habeatur Item residuis viginti tribus talentis wiennensibus que in privilegio episcopali continentur de sue devocionis virtute necessitatem addentes comparaverunt integrum laneum situm in eadem villa herczogpirbovm apud Gerungum filium Leutpoldi ita quod dominus Gerhardus de Obersezze proprietatem fundi pro dote dedit super altare s Johannis baptiste patroni ibidem et ipse Gerungus ius feodale super dictum altare similiter resignavit tali tamen condicione ut ipse Gerungus omnes agros eiusdem lanei pro solucione civili videlicet quatuordecim solidorum Wiennens in die beati Georgii persolvendorum iure hereditario possideat et duo alii sub institucione et destitucione plebani de holabrunn qui pro tempore fuerint in eadem area residentes sexaginta denar wienn in eodem termino persolvere teneantur Et ius institucionis et destitucionis de agris duodecim et de area sex est condicione perpetuo institutum ita quod michi et omnibus successoribus ius libertatis quod in aliis dotibus habemus firmum et integrum remanebit Insuper completis omnibus supradictis dederunt michi decem libras Wienn pro honore et commodo sibi facto et comparaverunt ius civile cuiusdam aree cuius tamen fundum et proprietatem quedam vidua nomine Reichcza beati Johanni Baptiste donavit pro residencia sacerdotis Cuius et aree melioracioni duas libras denar Wienn impenderunt Et cum omnibus supra dictis non solum favor sed et privilegium episcopale vigorem amministret ne tamen in dubium veniant omnium condicionum complecio et promissionum solucio presentem literam ipsis trado pro testimonio sigilli mei munimine roboratam Actum et datum in holabrunn anno Domini MCC nonagesimo IV in crastino scholastice virginis