Charter Document - 03900041
Charter Number: | 03900041 |
---|---|
Cartulary Title: | Klosterneuburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Excommunication |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Th[eodoricus] episcopus Olomucensis dilecto in Christo Wilhelmo Clerico filio domini Rycholfi plebani de Laa salutem in domino Licet ad presentacionem domicelli de Dyax qui cognominatur pincerna anno preterito in ecclesia Dyax in quam idem pincerna ius obtinet patronatus te rectorem instituerimus et plebanum quia tamen ut percepimus institucionis tempore defectum paciebaris natalium ex sacerdote genitus et soluta propter quod institucionem et confirmacionern nostram minus sufficientem reputans ad apostolice sedis gremium recurristi et meruisti ad omnes sacros ordines et ad beneficium eciam cum cum ut promoveri licite possis non obstante defectu predicto eiusdem apostolice sedis dispensacionis remedium reportare propter quod humiliter petisti per nos ratificari institucionem predictam Nos igitur tuis peticionibus inclinati ac volentes apostolicam graciam tibi reddere fructuosam institucionem nostram que prius erat invalida ratificare presentis scripti patrocinio corroboramus eandem ac innovamus et esse volumus perpetuo valituram In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datum in Modricz Anno domini MCCXCVII Idus Marcii Indiccione tercia