Charter Document - 03900039

Charter Document - 03900039


Charter Number: 03900039
Cartulary Title: Klosterneuburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1286
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cum res geste ex facili per diuturnitatem temporis a memoria hominum dilabantur necesse est eas scripturarum testimonio memorie hominum commendare Hinc est quod nos Otto et Haimo fratres cives Wiennenses filii Ottonis Haimonis quondam civis wiennensis scire volumus vniversos presencium inspectores tam presentes quam futuros nos comparasse apud venerabilem virum dominum Pabonem prepositum Newnburgensis ecclesie de consensu tocius capituli ecclesie Newnburgensis quoddam pratum iuxta villam Riczendorf situm quod dicte ecclesie per mortem d Ottonis Perchtoltstorf ministerialis Austrie ceperat vacare pro triginta libris denariorum wiennensis monete iure precario quod vvlgariter leibgeding dicitur a nobis possidendum pro tempore tantummodo nostre vite ita tamen quod quicunque nostrum prior decesserit ab hac vita quod reliquus nostrum superstes idem pratum ad tempora sue vite debeat possidere Postquam autem nos ambo fratres debitum carnis exsolverimus vniverse ex tunc memoratum pratum ad ecclesiam Newnburgensem sine omni contradiccione integre revertatur In cuius rei testimonium eidem domino P et ecclesie Newnburgensi presentem literam dedimus sigillorum nostrorum robore communitam Testes sunt domini Vlricus de Ruchendorf Chvnradus de Praytenveld Griffo Reinboto zeleub Cholo officialis Vlricus ante ecclesiam fridericus hutstochk milites Jacobus de hoya Chvnradus vrbetsch Dittricus de Calvo monte Chvnradus de Eslarn Hainricus de praytenveld fridericus stadlower Vlricus de quinque ecclesiis Pitrolfus leublo Etarchandus de Nuzdorf wernhardus schiver Merboto et quam plures alii fide digni Datum anno domini MCCLXXXVI IV Idus Julii