Charter Document - 03900036

Charter Document - 03900036


Charter Number: 03900036
Cartulary Title: Klosterneuburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Pabo dei gracia Nevmburgensis Ecclesie prepositus tenore presentium protestamur quod cum Ortolfus dictus Chrechsner civis Wiennensis et domina Perhta quondam uxor ipsius a domino Nycolao venerabili Newnburgensi preposito felicis memorie hanc habuerit gratiam suis postulantibus meritis quod de vinea sua sita in monte Reysenperg neque ius montanum neque decimam dare debeant temporibus vite sue nos gratiam eandem domine Perhte uxori ipsius Ortolfi quam postea superduxit donavimus et sancimus vt et ipsa de memorata vinea nec ius montanum nec decimam dare ad tempora vite sue similiter teneatur Postquam autem ambo carnis exsolverint debitum ex tunc iam predictum ius montanum et decima quam etiam ipsa vinea ad Nevmburgensem ecclesiam sine impedimento quolibet pertinebunt In cuius rei testimonium presentem litteram per appensionem nostri sigilli fecimus sigillari Testes sunt Domini Otto de Arnsperg Otto de provnsperch Camerarius Canonici Newmburgenses Domini Diettricus de Chalnperg Fridericus Huotstok milites Cholo officialis et alii plurimi fide digni Datum Wienne Anno Domini MCCLXXXIII VI Nonnas Octobris