Charter Document - 03900034

Charter Document - 03900034


Charter Number: 03900034
Cartulary Title: Klosterneuburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Pabo dei gracia prepositus totumque Collegium Ecclesie Nevmburgensis notum facimus vniversis tam presentibus quam futuris quod cum Meinhardus dictus Rueppel quoddam molendinum situm in Pyrchenwart in parte ville inferiori temporibus domini Nycolai prepositi antecessoris nostri ad servicium sexaginta denariorum pro quatuordecim libris denariorum comparasset et idem Molendinum cuidam discreto viro Wernhardo dicto de Sweinwart vendidisset Ecce idem Wernhardus ad nos veniens humiliter petivit et devote quatenus sibi eandem empcionem nostris ac nostri Conventus litteris ad futurum periculum evitandum vellemus confirmare nichilominus tamen decem libras denariorum proinde exhibebat Nos vero ipsius precibus inclinati prefatum Molendinum sibi et uxori sue domine Margarete ac ipsorum heredibus justo iure quod Purchrecht dicitur dedimus sive confirmavimus perpetuo possidendum Ita tamen vt nobis censum prelibatum videlicet sexaginta denarios in festo sancti Michahelis solvant annis singulis de eodem Insuper idem Wernhardus et uxor sua domina Margareta sub obtentu Molendini prelibati firmiter promiserunt quod si eos vel ipsorum heredes vendere contingeret Molendinum prelibatum nulli advene aut extraneo dare debeant sed tantum nostris Colonis in Pyrchenwart constitutis In huius rei testimonium dicto Wernhardo ac suis Heredibus hanc paginam dedimus sigilli nostri ac nostri Conventus munimine roboratam Testes sunt Domini Hiltprandus Decanus Otto de Arnsperg Minhardus Otto Camerarius Henricus pedagogus Hertwicus custos Paulus Hospitalensis et ceteri Canonici Nevmburgenses frater Henricus de Spanneberch D Fridericus Hutstock D Wernhardus de Sweinwart D Albero de Pellendorf Milites Cholo officialis Chunradus Chobech chunradus filius suus Rugerus notarius Hugo Wernhardus fratres de pellendorf Gvndoldus officialis de Pyrchenwart Vlricus Villicus Vlricus sororius suus Gundoldus Henricus Hohenmorgen et alii quam plures fide digni Datum et actum in Nevmburch anno domini MCCLXXX secundo In die Sancte Cecilie virginis