Charter Document - 03900032
Charter Number: | 03900032 |
---|---|
Cartulary Title: | Klosterneuburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Chuno quondam Magister monete in Wienna tenore presencium profiteor vniversis quod dominus Pabo prepositus et Canonici ecclesie Neumburgensis sue liberalitatis gracia michi decimas vinearum mearum in monte Nuzperch sitarum videlicet Poparz vnum Juger continentis et vinee Wilchindi quartale habentis pro termino vite mee favorabiliter relaxarunt Ita ut post obitum meum quilibet possessor vinearum predictarum sive meus heres fuerit aut alienus decimas ex ipsis vineis venientes debeat in posterum Ecclesie Neumburgensi integraliter exhibere Si vero prefate vinee alicui per me date sive vendite fuerint ex tunc Decime provenientes ex eisdem contradiccione qualibet non obstante ad Ecclesiam memoratam pleno iure revertantur In cuius rei testimonium presentem litteram meo Sigillo roboratam duxi assignandam in testimonium et cautelam Testes sunt D Dietricus de Calvo monte D Chunradus frater suus D Vlricus de Chrizendorf D Fridericus Hutstoch D Griffo de Wienna milites Vlricus de Wienna Cholo officialis in Newnburch et alii fide digni Datum in Wienna anno domini MCCLXXXII quarto Nonas Januarii