Charter Document - 03900027
Charter Number: | 03900027 |
---|---|
Cartulary Title: | Klosterneuburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen Ex quo cuncta que in tempore creata sunt simul cum tempore transeunt et labuntur humane siquidem memorie ab intuitu evanescunt nisi literarum remediis sigillorumque roboracionibus testium nec non confirmacionibus muniantur Vniversis igitur ac singulis hanc literam inspecturis lecturis seu audituris sit manifestum quod ego Marchardus de Pillechdorf una cum meis heredibus libera ac soluta voluntate congrua convenientique deliberacione Dietrico de Challenperge suisque heredibus vtriusque sexus nostros redditus aut nostrum civile ius quod in vulgo purchrecht nuncupatur sitos in Enzenstorf quod iacet sub monte qui possenberch dicitur videlicet unam libram denariorum wiennensium monete XXVIII caseos XIV pullos nec non X solidos ovorum vendidi qui scilicet redditus annuatim pro tunc temporis colonos per manus Reverendi domini domini Chvnradi prepositi Ecclesie sancte Marie in Newnburga in predicto oppido constitutos seu stabilitos pleno iure quemadmodum alia servicia obligantur eidem dicto Dietrico de Challenperge suisque heredibus ministrari Reverendo eciam domino domino Chvnrado preposito narrate ecclesie non magis quam xii denarii ab hiis colonis prefatis iure sue collacionis in festo sancti Georgi singulis annis tribuuntur Hos quidem redditus dictos sepe dicto Dietrico de Challenperge suisque heredibus pro xxxvi libris denariorum wiennensium duxi ad vendendum condicione tali quod de hiis vti debeant vendendo scilicet et obligando nec non omni infestacione postposita libere ac solute prout volunt in vsus suos convertendo Insuper omni pro inpedimento domini cuiuscunque vel violencia qualicunque pecuniam aut redditus suprascriptos dicto Dietrico suisque heredibus resigno libere ac solute pro quibus dumtaxat infestacionis meis cum heredibus secundum exigenciam iuris nostre terre aut nostrorum principum pro huiusmodi pecunia videlicet que purchrecht dicitur me obligo sine dolo responsurum Et quod omnia supradicta inviolabiliter firma et rata permaneant Dietrico sepe dicto de Challenperg suisque heredibus in evidens testimonium hanc literam dedi meo appenso sigillo firmiter roboratam Huius rei sunt testes Dominus Otto de haselowe Dominus Vlricus de Pillechdorf Dominus Chvnradus frater suus Dominus Wernhardus de Wolfcherstorf Pernoldus de Celesprunne Pernoldus et Eberhardus filii sui et quam plures fide digni Datum anno Domini MCCLXXVII in die annunciacionis beate et gloriose virginis Marie