Charter Document - 03900025
Charter Number: | 03900025 |
---|---|
Cartulary Title: | Klosterneuburg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Propter temporum mutabilitatem nec non vite hominum brevitatem dignum est ut que perpetua firmitate subsistere debent scripture testimonio atque testium adminiculo ad perpetuam rei memoriam perhennentur Ea propter nos Nycolaus dei gratia prepositus totumque capitulum Ecclesie Newburgensis tam presentibus quam futuris hanc litteram intuentibus cupimus fore notum Quod nos vnanimi consilio ac favore fratri Ortolfo honorabili Commendatori domus Theutonice in Wienna omnibus fratribus eiusdem domus ibidem perpetuo degentibus Jus montanum de duobus Jugeribus et dimidio vinearum nos contingentium vendidimus pro Quadraginta Marcis argenti Omneque ius quod in eisdem vineis quas in subsequentibus nostre ecclesie competere videbatur predicte domus fratribus tradidimus libere in perpetuum possidendum Vt autem nomina et situs vinearum accurate cognosci valeant et discerni presenti pagina ipsas vineas nominatim curavimus declarare In alten Vrfar duo jugera de quibus quinque vrne pro iure montano nostre ecclesie annis singulis solvebantur In der Nidern Schoss medium iuger de quo Dietmaro de sancto loco vna vrna et dimidia pro Jure montano tenebantur annis singulis exhibere quod ius montanum ab eodem Dietmaro absolvimus Domini Dietrici de Kalnperg et aliorum proborum virorum consilio mediante De tercia Vinea que peyschl vulgariter dicitur de qua ius montanum nos minime contingebat prenominati Domini atque fratres a nobis saltem decimas absolverunt Et ne prelibati fratres Domus Theuthonice in Wienna a nobis vel nostris successoribus super iuribus per nos ipsis traditis imposterum valeant perturbari Ipsis presens Instrumentum Sigillorum nostrorum munimine roboratum cum subnotatis testibus duximus assignandum in testimonium evidens et cautelam Testes sunt D Vlricus Decanus D Otto Custos D Waltherus de Wienna D Meynhardus D Pabo plebanus s Martini D Conradus dictus de Wolfkerstorff D Otto de Prawnsperg et Ceteri domini de Conventu Dominus heinricus plebanus s loci frater heinricus de spanbergk D Dietmarus de Kalbegk hermannus et Ernestus filii hetzmannni Kolo officialis Magister Waltherus vitriarius Heinricus Claviger cives Neuburgenses dominus Leopoldus de hochstrass dominus Paltramus ante Cimiterium Paltramus Vatzo cives Wiennenses et alii quam plurimi fide digni Acta sunt hec anno domini MCCLXXIV