Charter Document - 03900014

Charter Document - 03900014


Charter Number: 03900014
Cartulary Title: Klosterneuburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1261
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei Dilectis filiis N Preposito et Capitulo Ecclesie Sancte Marie Nyemburgensis Ordinis sancti Augustini Pataviensis Diocesis Salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum et honestum est tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Christo filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a Romanis Pontificibus Predecessoribus nostris Ecclesie vestre concessas nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et Principibus aliisque Christi fidelibus rationabiliter vobis aut Ecclesie prefate indultas sicut eas iuste ac pacifice obtinetis vobis ac per vos eidem ecclesie auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti testimonio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Laterani XVI Kal Maii Pontificatus nostri anno septimo